A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

21 Instituti Professores extra propriam Religionem peccata sua confiteri prohibeantur: quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua mentio facienda, vel alia exquisita forma ad id servanda foret, huiusmodi tenores pro insertis, et formas pro exactissime servatis habentes; pro hac vice et ad praemissorum effectum dumtaxat plenissime derogamus: ceterisque contrariis non obstantibus quibus­cumque. Volumus autem, ut harum Litterarum transumptis sive exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesias­tica dignitate constitutae munitis eadem ab omnibus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae extensionis, hortationis, comissionis, concessionis, derogationis, decreti et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indig­nationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Mille­simo noningentesimo, Octavo Calendas Januarii, Pontificatus Nostri Anno vicesimo tertio. C. Card. Aloisi Masella Pro-Dat — A. Card. Macchi visa de Curia I. de Aquila e Vicecomitíbus I. Cognonius. — Loco -j- Plumbi Reg. in Secret Brevium. Dubia Apostolicae Sedi delata occasione Jubilaei Magni ad universum Orbem extensi. I. An tempore praesentia Jubilaei liceat Confessariis pluries uti facultatibus extraordinariis eisdem concessis erga eundem poenitentem. qui nondum omnia opera injuncta adimplevit ad Jubilaei indulgentiam lucrandam ? SSmus respondendum mandavit: Affirmative. II. An in locis ubi processiones in viis publicis non permittuntur, possint, ad effectum reducendi visitationum numerum, processionibus aequiparari coadunationes corporum moralium et alio­rum fidelium, qui in designatis Ecclesiis, hora praestituta, sub proprii Moderatoris et respective sub proprii Parochi vel alterius Sacerdotis ab eo deputati ductu, colliguntur, ut ibidem una simul visi­tationes peragant ? SSmus, attentis praesentium temporum adjunctis, ex speciali gratia benigne indulget, ut in locis, in quibus processiones non permittuntur, visitationes prout exponitur, peractae habeantur tamquam processionaliter factae. III. An pro iis, qui degunt in locis ab Ecclesia Parochiali valde dissitis, possit ab Ordinario alia Ecclesia vel publicum Oratorium facilioris accessus ad visitationes peragendas designari ? R. De speciali gratia SSmi: Affirmative. IY. An sex menses, ad quos extensum est Jubilaeum extra Urbem, debeant necessario esse continui, vel possint ab Ordinario interpolari et dividi per partes infra annum ? R. Affirmative ad 1-am partem : negative ad 2-am. Nihilominus SSmus benigne indulget. ut Ordinarii, interveniente gravi et legitima causa, possint pro suo prudenti arbitrio semestris tempus in partes dividere; ita tamen ut una tantum vice Jubilaeum acquiri valeat, licet opera ipsa injuncta possint distribui per designatos ab Ordinario menses Y. Nonnulis Episcopis gratiam implorantibus ut unica Confessione et Communione satis­fieri possit praecepto Ecclesiae et operi injuncto ad Jubilaeum lucrandum, SSmus minime annuen­dum censuit. Datum Romae in S. Poenitentiaria die 25. Januarii 1901. S. Card. Yannutelli Poenitentiarius Major. R. Celli S. Poenitentiariae Substitutus. Nr. 371­Dubia A. Sedi delata. 1 1 1 1 Í

Next

/
Thumbnails
Contents