A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

«7 IX. Justae laetitiae causa misero licet tempore, catholicis universis prope adest Scilicet haud multo post vicesimus quintus, Deo favente, incepturus est annus, ex quo Leo XIII. summum pontificatum, tot vicibus asperum tanta gloria nobilem, pri­mum inivit. Faustis solemniis agendis, auspice et moderatore Emo Viro Petro Respighi Uibis Vicario, appositus Romae constitutus est Comitatus; una in illum coalescenti­bus Consilio catholicorum virorum coetibus per Italiam convocandis, Societate Romana principe rei catholicae provehendae et Comitatu solemnibus honoribus Christo Redemptori novo ineunte saeculo habendis. Recens autem constitutus Comitatus reliquas catholicas Societates universosque per orbem christifideles in eo, quod pro­sequitur, filialis pietatis ac religionis opere praesto sibi adfuturos sperat. Quo vero res ex sententia succedat, divinum inprimis implorandum auxi­lium precibus; neque iis privatis modo, verum etiam publicis; prout iam in Urbe Emi Card. Vicarii iussu et pio fidelium studio, fieri coeptum est. Inde igitur ductis exordiis unde bona cuncta procedunt, haec insuper con­silia duximus cum universis per orbem fratribus communicanda, ut iis exequendis omnes unanimi consensu animos viresque convertant. 1. Faustissimi eventus memoriae in ipsa Cathedrali Ecclesia Romani Ponti­ficis perennandae, monumento sit maioris aulae Archibasilicae Lateranensis fatiscens nunc vetustate lacunar nobili cultu restituendum. Almae scilicet huic Ecclesiarum omnium Matri, quam magnifico opere Pontifex ornavit, hoc novum decus, Eius pon­tificii iubiliaei recordatione insigne, filiorum opera accedere par est. Quatuor Ministri generales ordinum Franscanalium libenti animo demandatum sibi munus iam sus. ceperunt, ut a singulis sodalibus sui tertii ordinis stipem vel tenuem quisque eorum ad id colligat. Nec dubitandum quin illi sodales opem ex animo conferant, ut illius nobilis Basilicae decus videat, cui conlabenti subniti Franciscum olim Innocentius III. mystica visione conspexit. Omnium pariter Dioecesium rogamus Antistites, ut sibi subiectos sacerdotes hortari velint ad unius saltem missae in id operis erogan­dam stipem. Antistites collectas stipes, adiecto largientium catalogo, Summo Ponti­fici, ad Archibasilicae Lateranensis decus augendum, per Emum Urbis Vicarium exhibendas curabunt. 2. Sororibus religiosis, piis faeminarum Institutis, puellis matronisque ca­tholicis uniuscuiusque Dioecesis quam maxime commendamus, ut ad significationem honoris in proxima celebritate, colligenda ac publice exhibenda pio studio curent sacra ornamenta atque supellectiles, quae deinceps pauperioribus propriae Dioecesis Ecclesiis distribuantur. Sicubi iam pium hoc opus ad subveniendum pauperioribus Ecclesiis viget, copiosior atque ornatior proximo anno evadat consuetae exhibitionis apparatus; quibus vero in Dioecesibus nondum pium illud opus fuerit constitutum, Nr. 2350. [ubilaeum Pontificium Leonis XIII. celebran­dum.

Next

/
Thumbnails
Contents