A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

88 peropportuna adest, eaque admodum laeta, exordiendi occasio. Quae sacra ornamenta, quum ea in singulis Dioecesibus copiose collecta atque exhibita Sum­mus Pontifex noverit, et Eius animum pietatis testimonio recreabunt et gratiora Ecclesiis, Eius nomine postea ab Episcopis distributa, advenient. 3. Ad Apostolorum Sepulchra veneranda atque ad exhibendum Summo Pontifici filialis devotionis testimonium, frequens catholicorum multitudo mense Aprili insequentis anni Romam peregrinabitur. Adnitendum cuique pro viribus, ut haec honoris significatio digna amplitudine Apostolicae Sedis et catholico nomine evadat Ii praesertim qui vel nobili in civitate loco vel doctrina vel censu auj munere aliquo caeteris eminent, hoc christifidelium communi Patri obsequium praebere studeant, ut quemadmodum dignitate, sic religionis studio ipsi caeteris in exemplum praeeant. 4. Summo Ecclesiae Pastori, pro sui muneris libertate atque decore, susten, tando prospicere, non merae liberalitatis sed sanctissimi officii pietatis est. Largius proinde in proximo pontificio iubilaeo celebrando, ad Beati Petri honorem conferant fideles eam stipem, unde Summo Pontifici necessariae suppetunt opes, quibus religionem tueatur, amplificet. Conlatam a christifidelibus pecuniam Episcopi ad Emum Virum Praesidem Comitatus mittent; vel ipsi, si coram advenerint, Summo Pontifici exhibeant. 5. Quemadmodum in Urbe peculiares laetitiae atque gratulationis significa­tiones peragendas Societas princeps rei catholicae provehendae curabit, sic in reli­quis per orbem Dioecesibus, pro locorum opportunitate, faustissimus mox futurus eventus iis honoris testimoniis celebretur, quibus populorum studium erga Romanum Pontificem et Catholicam Ecclesiam magis erigatur et vigeat. Eo scilicet mens nostra et susceptus labor spectant, ut dum Leoni XIII. quintum supra vicesimum annum ab inito pontificatu agenti, pro meritis gratulabimur et Eius animo tam aspera fortiter perpesso levamen aliquod afieramus, et maiestatem Romani Pontificatus, ad catholici nominis incrementum et gloriam, debito prosequamur honore. —- Romae, in festo Corporis Christi 1901. Jaurini, 25-a Octobris 1901. Nr. 2351. Officium et Missa S. Joannis Bapt. de la Salle ad universam ecclesiam extenditur. Decretum Urbis et Orbis. Ad humillimas preces Rev. Fr. Robustiani, Procuratoris Generalis et Postulatoris Congregationis Fratrum Scholarum Christia­norum, ab infrascripto Cardinali Sacro Consilio legitimis Ritibus cognoscendis ac tuendis Praefecto relatas, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. ex ipsius Sacrae Congregationis consulto, benigne concedere dignatus est, ut festum S. loannis Baptistae de La Salle, Conf., cum Officio et Missa de Communi Conf. non Pont., exceptis Oratione et Lectionibus secundi ac tertii Nocturni propriis, sub ritu duplici minori, die decimaquinta Maii, post annum 1902. ab universa Ecclesia quo­tannis recolatur; mandavitque ut Kalendario Universali ac novis editionibus Breviarii et Missalis Romani eiusmodi festum cum supradicto Officio ac Missa (de eodem Communi Os justi praeter Orationem et Evangelium) inscribatur, nec non elogium,

Next

/
Thumbnails
Contents