A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

Mu tis haud erit ignotum optimae memoriae Antistitem Drem Joannem Ev. Zalka in votis habuisse hoc anno Jubilaei Ven. Clerum Dioecesanum pro sacris exercitiis in communi vacandis ad S solitudinem convocare. Ast proh dolor morte praeventus hanc piissimi Cordis sui intentionem salutem nostram non minus quam Dei gloriam spirantem exsequendam succesori suo relinquere debuit. Attamen interim nos orphanos suos manere videtur obligatio pii denati Patris nostri ultimam et quasi testamentariam suam voluntatem saluti propriae faven­tem quantum licet privata via in effectum deducere. Quam necessarius sit talis nobis recessus, clare indicant verba Domini apud S. Marcum non minus nobis quam olim apiostolis dicta: Venite seorsim in desertum locum et requiescite pusillum 1 Cum enim, dicit S. Leo Magnus, per varias actiones vitae huius sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere: magna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad repa­randam mentium puritatem, aliquot dierum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas pia opera redimerent.2 Ceterum superfluum plane censeo multis celebrare haec Exercitia Ignatiana verbis, quae doctissimi et sanctissimi Pontifices non solum encomiis celebrare, sed factis, id est exemplo suo, illa nempe annue pie obeundo et ita spiritum suum renovando, commendarunt. Cum verba et praeclara illa exempla sint satis nota, facile supersedere posumus illis enarrandis. Missis ergo antiquorum monitis, liceat ex recentiorum numero o. rn. Pii IX. verba recensere, quae státím m prima sua encyclica ad omnes Patriarchas etc. anno 1846. de 9. Novembris dixerit, in qua inter caetera Episcopos sic alloquitur: Cum vobis compertum sit ad ecclesiastici ordinis dignitatem et sanctimoniam retinendam et conservandam pium spiritualium exercitiorum institutum vel maxime conducere, pro episcopali vestro zelo tam salutare opus urgere, omnesque in sortem Domini vocatos monere, hortari ne intermittatis, ut saepe in opportunum aliquem locum iisdem peragendis exercitiis secendant, quo exterioribus curis sepositis, ac vehemen- tiori studio aeternarum, divinarumque rerum meditationi vacantes, et contractas de mundano pulvere sordes detergere et ecclesiasticum spiritum renovare possint, atque exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, novum induant qui creatus est in mstitia et sanctitate.3 Faxit Deus, ut non solum moveant illorum verba corda nostra, sed etiam suo exemplo ad terenda vestigia trahant. Volo hic indicare aliqua loca apta et peridonea, in quibus tempore praesertim feriarum haec Exercitia privatim obire valde commodum erit, nempe: apud RR. PP. Soc. Jesu in Kalocsa, Budapest, Pozsony et praesertim in Lainz prope Vindebonam; tum apud Sacerdotes Missionum seu Lazaristas in Pilis-Csaba, Vindebonae et in 1 Marc. VI. 31 — s S. Leon. Opera Pars I-a Tyrnaviae. 1766. 152 — 3 SS. D. M. Pii PP. IX. I. Encyclica Ratisbonae 1864. 25. 1. Nr. 1650. Invitatio V. Cleri Dioecesani ad S. Exercitia privatim obeunda.

Next

/
Thumbnails
Contents