A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

43 XIII. Jubilaei nostri Hungarici, quod anno hoc celebramus, nonies saecularem memoriam conversionis gentis nostrae ad fidem catholicam, necnon fundationis regni Apostoliéi Mariani recolentes, centrum et solennissima dies est Festum Assumptio­nis B. M. V. Magnae Dominae Hungarorum, qua die nempe ante novem saecula Sanctus Stephanus protorex noster et Apostolus sacra Corona a Christi in terris Vicario donata redimitus est, ac 38 annis post, cursum sanctae vitae claudens, ante­quam ad supernam patriam evocaretur, regnum suum, patriam nostram, materno patrocinio Magnae Dominae nostrae commendavit ac haereditatis instar eidem Deiparae Virgini obtulit. Decet itaque summopere, ut hoc jubilari anno festum istud maxima, qua fieri potest, solennitate agamus, gratias referentes divino Numini pro singularibus et multiplicibus beneficiis, quae decursu saeculorum ex professione orthodoxae fidei Christianae ope patrocinii B. M. V. in gentem nostram dimanarunt, firme porro pro­ponentes religioni nostrae catholicae nos constanter adhaesuros, enixe denique Magnae Dominae nostrae maternae protectioni nos et patriam nostram pro futuro quoque commendantes. Hunc in finem sequentia dispono: 1. Die 14-a Augusti in Vigilia Assumptionis B. M. V. ameridie vel circa vesperam in omnibus Ecclesiis, in quibus cultus divinus ordinarie celebratur, ser­ventur Litaniae solennes sub exposito Sanctissimo cum Tantum ergo et Genitori, cantentur de more sive recitentur Litaniae Lauretanae, et solitis precationibus addan­tur 5 Pater et Ave pro patriae prosperitate ac aviti religionis catholicae cultus instauratione, claudaturque devotio decantatione hymni »Egek ékessége«, respective huic hymno correspondentis cantilenae in communitatibus labii non hungarici. 2. Eadem die 14-a Augusti post salutationem angelicam vespertinam solenniter pulsentur omnes campanae per horae quadrantem, ad annunciandam inse- quentis diei solennitatem. 3. Die 15-a Augusti, ipso quippe festo Assumptionis B. M. V. mane post salutationem angelicam itidem fiat pulsus omnium Campanarum per horae quadran­tem. — Hora dein competenti habeatur sermo sacer solennitati huic jubilari con­veniens, dein celebretur Sacrum solenne in Cathedrali quidem et Collegiata ponti- ficaliter, in aliis vero Ecclesiis sub exposito Sanctissimo cum dupplici benedictione, post ultimum Evangelium oretur cum populo precatio ad B. M. V. occasione millennii nostri divulgata (sic dicta Esterházyana), dein cantetur »Te Deum« cum orationibus suis, sub quo itidem omnes campanae pulsentur. — Ameridie serventur Litaniae Nr. 2461. Solennitas jubilaris festo Assumpt. B. M. V. celebranda.

Next

/
Thumbnails
Contents