A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

3i Quo examina concursualia pro obtinendis beneficiis parochialibus, commu­niter synodalia sive prosynodalia nuncupata, iis, quae desuper a SS. Concilio Triden- tino Sess. XXIV. cap. 18. de Reform, constituta et a S. Congr. Cone, in responso ad Dubia concursuum 16. Nov. 1720. sub. I. declarata moxque 10. Jan. 1721. Episcopis in forma instructionis intimata sunt,1 porro dispositionibus, quas Episcopi Hungáriáé prope omnes a. 1850. in conferentiis Strigonii congregati concorditer enunciarunt, quaeve Statutis Synodi Dioecesanae Strigoniensis a. 1860. illatae reperiuntur,* denique Decreto S. Congr. negot. extraord. 8. Junii 1857. ad p. m. Decessorem meum dato3 per omnia conformiter instituantur, scrupulisque ac dubiis, quae ex divergentibus circa quaedam in his examinibus observanda opinionibus in gremio ipsorum Examinatorum emerserant et emergi possunt, opportune occurratur, sequentia statuere ac normarum instar accurate servandarum praescribere in Domino visum est: 1. Collegium Examinatorum Prosynodalium, donec Synodus Dioecesana celebrari poterit, vi facultatis a S. Sede Apostolica Ordinario concedi solitae, quovis triennio de novo constituitur, electis ab Episcopo cum consensu Capituli Cathe- dralis coram se consistorialiter congregati duodecim Examinatoribus, et nominato Praeside Collegii, ceti Episcopi Commissario. 2. Quilibet Examinator, dum in Collegio novitus ad triennium constituto prima vice fungitur, professionem fidei ad exigentiam Cone. Prov. Strig. 1858. Tit. II. 3., necnon juramentum officii coram ipso Collegio nuncupare tenetur juxta for­mulas praescriptas. 3. Examinatores duodecim in tres classes dispertiuntur juxta tres categorias studiorum objecta oralis examinis constituentium: videlicet quatuor Examinatores desti­nantur pro Theologia Dogmatica fundamentali et speciali cum interpretatione SS. Scri­pturarum, seu Evangeliorum et sectionum S. Scripturae in Breviario occurrentium ; qua­tuor pro Theologia Morali et Pastorali cum SS. Rituum explanatione ; denique quatuor pro Jure Canonico cum Decretis Concilii Tridentini necnon Circularibus Dioecesanis. 4. Examen instituitur binis per annum vicibus, mense quippe Majo et Septembri, et in regula durat diebus duabus: prima die ante meridiem fit examen orale, post meridiem a hora 2-a usque 6-am scripturisticum e Dogmatica, Morali et Jure Canonico; altera die mane ab hora 8-a usque 12-am paratur concio in sua integra constructione clare delineata, sed in una tantum parte formaliter elaborata, porro catechesis brevis, sed exacta, super thematibus assignatis. Praeter S. Scri­pturam et textum Concilii Tridentini alterius libri usus in his laboribus interdictus est. 5. Praesidis Collegii Examinatorum Prosynodalium est: pro examine per Ordinarium indicto tres Examinatores — e quavis classe unum — in serie stabili 1 Vide Schulte-Richter, Canones et Decreta Cone. Trident. Lipsiae 1853. pag. 387. et 581. — 2 Stat. 34. — 8 Cire. Jaurin. 1857. pag. 23. Nr. 1357. Normae pro examinibus synodali- bus.

Next

/
Thumbnails
Contents