A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

27 VIII. Saerorum Rituum Congregationis Deeretum Generale. Cum S. R. C. compererit nonnullos irrepsisse abusus circa Titularium festa celebranda, sicut in Ecclesiis, ita in Oratoriis publicis, Decreta hucusque evulgata in praesenti renovans et confirmans, declarat: I. In quibusvis Ecclesiis publicisque Oratoriis, vel consecratis vel saltem solenniter benedictis, relativum Titularis festum quotannis esse recolendum sub ritu dupl. I. cl. cum Oct. II. Ecclesias autem omnes esse ab Eppo, nisi consecratae eae fuerint, saltem benedicendas, quemadmodum etiam Oratoria publica, sub formula in Rituali Romano praescripta. III. Hinc pro Ecclesiis et Oratoriis publicis, ad effectum celebrandi Titu­larium festa, illas sacras aedes esse intelligendas, quae pro Missis celebrandis sacrisque aliis, etiam solemnioribus, functionibus peragendis ab Ordinariis locorum destinatae, vel consecrantur vel solemniter benedicuntur, ut publico fidelium usui libere plus minusve deserviant. IV. Relativi Titularis festum a toto Clero, si extiterit, vel a Sacerdote Rectore Ecclesiae aut publico Oratorio addicto, per integrum Officium celebrabitur; secus, in defectu cujusvis Cleri, per solas Missas juxta rubricas. V. In Oratoriis autem, quae existunt in aedibus episcopalibus, Seminariis, Hospitalibus, Domibusque Regularium, relativum festum non celebrabitur, nisi in casu, quo aliqua ex iis consecrata vel benedicta solenniter fuerint. VI. Denique S. R. C. mandat, ut nullum ex Oratoriis privatis consecretur aut benedictione donetur solenni, quae in Rituali Romano legitur, sed ea tantum formula benedicatur, quae pro domo nova aut loco in eodem Rituali habetur. Et ita declaravit. Die 5-a Junii 1899. Jaurini, die 23-a Aprilis 1900. Beatissime Pater! Episcopus N. N., ad pedes S. V. provolutus, humillime, quae sequuntur, exponit: Per Decreta S. R. et U. Inquisitionis dierum 20. Februarii 1888. et 1. Martii 1889. S. V. benigne facultatem fecit locorum Ordinariis, parochis communica- bilem etiam per habitualem subdelegationem, qua, urgente mortis periculo, dispen­sare valeant cum iis, qui juxta leges civiles sunt conjuncti, aut alias in concubinatu vivunt, super impedimentis quantumvis publicis matrimonium jure ecclesiastico diri­mentibus, excepto S. Presbyteratus Ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente, ut morituri in tanta temporis angustia in facie Ecclesiae rite copulari et propriae conscientiae consulere valeant. Nr. 1071. Titularium festa in Ecclesiis et Oratoriis publicis. Nr. IO72. Concubinarii in articulo mortis dispensari possunt etiam super imped. clan- destinitatis.

Next

/
Thumbnails
Contents