A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

28 Nr. 1073. Obitus Ste­phani Lentsch et concursus pro beneficio parochiali in Feketeváros. Nr. IO74. Parochia in Gesztes erecta. Jamvero quaestio hac in re exorta est inter viros theologos, utrum vi praedictarum facultatum liceat Episcopo, data necessitate, dispensare etiam ab im­pedimento clandestinitatis; aliis quidem affirmantibus, quia nulla de eo fit exceptio in generali, concessione, aliis vero negantibus, quia finis concessionis est, ut morituri rite in facie Ecclesiae copulentur, quod importare videtur servandam esse, saltem quoad substantiam, formarum solemnitatem a Tridentino sub nuliitate praescriptam. Hisce praehabitis, Episcopus orator S. V. enixe efflagitat, ut definire pro sua benignitate non dedignetur: Utrum in citatis Decretis vere comprehendatur etiam facultas dispensandi ab impedimento clandestinitatis, adeo ut ex. gr. parochus ab Episcopo babitualiter delegatus, possit in sua paroecia vel conjungere non suos, sed extraneos inibi casu existentes, dispensando a praesentia parochi proprii, ad quem nullimode valeat haberi recursus; vel etiam conjungere suos, sed sine testibus, pariter dispensando ab eorum praesentia, cum omnino non sint, qui testium munere fungi possint. Et Deus etc. Feria IV. 13. Decembris 1899. In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis ab Emis ac Rmis DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Generali­bus Inquisitoribus habita, proposito suprascripto dubio, praehabitoque RR. DD. Con­sultorum voto, üdém Emi ac Rmi Patres respondendum mandarunt: Affirmative. Sequenti vero feria VI. die 15. ejusdem mensis et anni, per facultates Emo ac Rmo Dno Cardinali S. Officii Secretario concessas, SSmus D. N. Leo Div. Prov. PP. XIII. resolutionem Emorum ac Rmorum Patrum adprobavit. J. Can. Mancini, S. R. et U. Inquisit. Notarius. Jaurini, die 23-a Aprilis 1900. Stephanus Lentsch, parochus Feketevárosensis, gravi infirmitate acerbis doloribus juncta brevi consumtus, susceptis pie moribundorum Sacramentis, plena in voluntatem divinam resignatione exspiravit die 16-a curr. m. Aprilis anno aetatis suae 54-0, sacerdotii 29-0. Animam probi, modesti et zelosi sacerdotis, ut in aeter­nitate miseratione divina beatorum consortio jungi mereatur, praescriptis piis ad aram suffragiis commendo, ac beneficium, quod tenuit, parochiale Feketevárosense pu­blico concursui usque finem affuturi mensis Maji duraturo praesentibus expono, com­petituros requisita habilitate provisos eo inviando, ut recursus suos Patrono Celsis­simo Principi Nicolao Esterházy inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 23-a Aprilis 1900. Illmus D. Nicolaus Mauritius Comes Esterházy de Galantha, Perpetuus in Fraknó, S. C. et R. A. Majestatis Camerarius, in possessione sua dominali Gesztes, alias filiali parochiae Vértes-Somló, ubi capellania localis inde ab anno 1850. muni­ficentia pia avi sui fundata existit, inclyti vero parentes a. 1870—73. Ecclesiam novam honoribus S. Nicolai Ep. et S. Vendelini Conf. dicatam erexerant, dotationem capellani localis convenienter auxit perpetuoque jure stabilivit, porro indigentiis

Next

/
Thumbnails
Contents