A Győri Püspökség Körlevelei, 1899
Tartalomjegyzék
87 XVIII. Rme Domine! Etsi gratum semper mihi fuit officium communicandi cum Ecclesiae Praesulibus ea, quae supremus ejusdem Pastor illis significanda praescripserit: gratissimum modo accidit patefacere singulis Sacrorum Antistitibus suavissimam animi voluptatem, quam Ssmus D. N. Leo PP. XIII. percepit ex promulgatione novissimae suae Epistolae Encyclicae, qua universum humanum genus Sacratissimo Cordi D. N. Jesu Christi solemni ritu devovendi auctor fuit. Novit enim, quanta animi propensione, quo consensu voluntatum fuerint eae litterae ab omnibus tum pastoribus tum fidelium gregibus receptae, et quam prompte ac studiose fuerit illis ubique obsecundatum. Ipsémét sane Summus Pontifex cunctis exemplo praeivit, et ad suas Vaticanas Aedes in sacello, cui a Paulo V. nomen est, instituta per Ipsum supplicatione, universum terrarum orbem divino Jesu Cordi obtulit et devovit. Cujus exemplum secutus Romanus populus magna frequentia convenit in Patriarchales et minores Basilicas, in templa quaelibet curialia, in aedes sacras prope singulas, ibique solemnem consecrationis formulam iteravit unoque veluti ore confirmavit. Protinus allatae sunt undique litterae, et quotidie afferuntur, nuntiantes, eumdem consecrationis ritum, pari studio ac pietate, peractum fuisse in unaquaque dioecesi, imo in singulis ferme ecclesiis, neque Italiae solum et Europae, sed et regionum maxime dissitarum. Cujus universi catholici populi consensus in obsecundando votis et voluntati supremi omnium Patris, profecto laus maxime debetur sacris Praesulibus, qui suis gregibus ejusmodi in re auctores fuerunt ae duces. Quapropter, Summi Pontificis obsequens desiderio, Tibi et singulis, qui tuae subjacent potestati, animarum regimen gerentibus, Ejus nomine, magnopere gratulor et gratias ago. Siquidem, ut in iisdem encyclicis litteris Beatissimus Pater edicit, uberes jucundissimosque fructus, nedum in singulos Christifideles, verum et in universam Christianam familiam, imo et in omne genus hominum, ex hac solemni oblatione derivaturos confidit, et nos cum Eo confidimus. Omnes enim intime persentiunt, quam necessarium sit, ut languescens nimium fides vividius excitetur, ut sincerae caritatis ardor ignescat, ut exultantibus nimium cupiditatibus frena injiciantur, moribusque in dies contabescentibus medicaminis nonnihil afferatur. Omnium in votis esse debet, ut humana societas suavissimo Christi imperio subjiciatur, Ejusque regium jus? divinitus Ei in omnes gentes collatum, civiles etiam potestates cognoscant et revereantur, quo fiat, ut Ecclesia Christi, quae regnum Ipsius est, magis magisque amplificetur et ea perfruatur libertate et quiete, quae ad novos usque triumphos comparandos porsus est ei necessaria. Ad hoc denique ab omnibus enitendum est, ut innumeras gravissimasque injurias, quae quotidie in universo orbe divinae Majestati ab ingratissimis hominibus inferuntur, compensare piis operibus ac reparare studeamus. Verum ut concepta spes novas in dies vires acquirat, ac bonum ejusmodi semen .affluenter germinet, uberioremque afferat messem, necesse est, ut jam excitata pietas erga sacratissimum divini Redemptoris Cor stabilis perseveret, imo alatur Nr. 2216. Litterae S. Kit. Congregationis de Cultu Sacratissimi Cordis Jesu amplificando.