A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

88 indesinenter. Constans enim perseverantia in precibus quamdam, ut sic loquar, vim afferet dulcissimo Jesu Cordi, ut earum recludat fontes gratiarum, quas Ipsémét cupi­dissime elargiri desiderat, quemadmodum B. Margaritae Alacoque, amantissimae suae, significavit non semel. Quamobrem Summus Pontifex, me usus suae voluntatis interprete, Ampli­tudinem Tuam et universi catholici orbis Sacrorum Antistites vehementer hortatur- ut, coeptis alacres insistentes, ea excogitent et constituant, quae, pro varia locorum ac temporum conditione, ad optatum finem assequendum magis conducibilia videantur. Ipse vero Beatissimus Pater commendat quam maxime eum morem, qui jam in pluribus ecclesiis obtinuit, ut per integrum mensem Junium varin pietatis obse­quia divino Cordi publice praestentur; quod ut lubentius perficiatur, thesauros Ecclesiae reserans, tercentorum dierum indulgentiam Christifidelibus impertit, toties lucrandam, quoties sacris ejusmodi exercitiis interfuerint; plenarium vero iis, qui saltem decem in mense vicibus idipsum praestiterint. Magnopere etiam in votis habet Sanctissimus Dominus, ut praxis alte com­mendata, ac pluribus jam in locis usurpata, qua, prima qualibet sexta feri a cujus- vis mensis nonnulla obsequia peraguntur in honorem sanctissimi Cordis, largius assidue propagetur: recitatis publice Litaniis, quas nuper Ipse probavit, et iterata consecrationis formula a se proposita. Quae praxis si in christiano populo augescat, et quasi in morem transeat, jugis erit et frequens affirmatio divini illius et regii juris, quod Christus in omne humanum genus a Patre accepit, et effuso sanguine acquisivit. Quibus obsequiis ipse lenitus, utpote qui dives est in misericordia, mireque propensus ad homines beneficiis cumulandos, et eorum nequitiae obliviscetur et ipsos nedum ut fideles subditos, verum ut amicos et filios carissimos amplectetur. Praeterea Beatissimus Pater vehementer exoptat, ut adolescentes, ii maxime, qui litteris scientiisque dant operam, in eas societates congregentur, quae pii coetus vel sodalitia a Sacro Jesu Corde nuncupantur. Constant nimirum ex illo delectorum adolescentium agmine, qui, dato sponte nomine, statuta per hebdomadam die et hora, in aediculas aut templa, aut ipsorum litterariorum ludorum sacella conveniunt, ibique, alicujus sacerdotis ductu, pia quaedam in honorem sacri Cordis Jesu exercitia devote peragunt. Si gratun acceptumque divino Redemptori pium quodvis accidit ob­sequium, quod ipsi a suis fidelibus exhibeatur, jucundissimum profecto illud est, quod e juvenili pectore elicitur. Nec vero sermone assequi possumus, quantopere id ipsum juvenili eidem aetati sit profuturum. Assidua enim divini Cordis contemplatio, et peni­tior virtutum ejus et ineffabilis amoris cognitio nequit fervescentes juvenum cupidb tates non frangere, et virtuti sectandae stimulos non adjicere. — Qui pariter coetus iniri ac frequentari poterunt inter adultos, in iis, quae, varii generis, Societates catho­licae nuncupantur. Ceterum piae ejusmodi exercitationes, quas memoravimus, nullimode a Sanctissimo Patre indicuntur; sed omnia Ipse episcoporum prudentiae et sagacitati permittit, in quorum studiosa propensissimaque voluntate plane confidit, illud unice exoptans, ut in populis christianis pietas erga sacratissimum Cor Domini Jesu inde­sinenter floreat et virescat.

Next

/
Thumbnails
Contents