A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

46 suetudinem nulla vis religionis attingat. Quod huc ferme recidit, Christi fidem de medio tollere, ipsumque, si fieri posset, terris exigere Deum. Tanta insolentia elatis animis, quid mirum, quod humana gens pleraque in eam inciderit rerum pertur­bationem, iisque jactetur fluctibus, qui metu et periculo vacuum sinant esse neminem? Certissima incolumitatis publicae firmamenta dilabi necesse est, religione posthabita. Poenas autem Deus de perduellibus justas meritasque sumpturus, tradi­dit eos suae ipsorum libidini, ut serviant cupiditatibus, ac sese ipsi nimia libertate conficiant. Hinc vis illa malorum, quae jamdiu insident, quaeque vehementer postulant, ut unius auxilium exquiratur, cujus virtute depellantur. Quisnam autem ille sit, praeter Jesum Christum Unigenitum Dei? Neque enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieriJ Ad illum ergo confugien­dum, qui est via, veritas et vita. Erratum est: redeundum in viam; obductae mentibus tenebrae: discutienda caligo luce veritatis; mors occupavit: apprehen­denda vita. Tum denique licebit sanari tot vulnera, tum jus omne in pristinae auctoritatis spem revirescet, et restituentur ornamenta pacis, atque excident gladii fiuentque arma de manibus, cum Christi imperium omnes accipient libentes, eique parebunt, atque omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.2 Cum Ecclesia per proxima originibus tempora caesareo jugo premeretur, conspecta sublime adolescenti imperatori crux, amplissimae victoriae, quae mox est consecuta, auspex simul atque effectrix. En alterum hodie oblatum oculis auspicatis­simum divinissimumque signum: videlicet Cor Jesu sacratissimum, superimposita cruce, splendidissimo candore inter flammas elucens. In eo omnes collocandae spes; ex eo hominum petenda atque expectanda salus. Denique, id quod praeterire silentio nolumus, illa quoque causa, privatim quidem Nostra, sed satis justa et gravis, ad rem suscipiendam impulit, quod bonorum omnium auctor Deus Nos haud ita pridem, periculoso depulso morbo, conservavit. Cujus tanti beneficii, auctis nunc per Nos Sacratissimo Cordi honoribus, et memo­riam publice exstare volumus et gratiam. Itaque edicimus, ut diebus nono, decimo, undecimo proximi mensis Junii, in suo cujusque urbis atque oppidi templo principe statae supplicationes fiant, perque singulos eos dies ad ceteras preces Litaniae Sanctissimi Cordis adjiciantur auctoritate Nostra probatae; postremo autem die formula Consecrationis recitetur, quam vobis formulam, Venerabiles Fratres, una cum his litteris mittimus. Divinorum munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae testem vobis et clero populoque, cui praeestis, apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die 25-a Maji, An. 1899. Pontificatus Nostri vicesimo secundo. LEO PP. XIII. 1 1 Act. IV., 12. — 2 Phil. II., 11.

Next

/
Thumbnails
Contents