A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

47 AD SACRATISSIMUM COR JESU FORJVIULiA CONSECRATIONIS RECITANDA. Jesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem Tibi conjuncti firmius esse possimus, en hodie Sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. — Te quidem multi novere numquam; Te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Jesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto, Domine, nec fidelium tantum, qui nullo tempore discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum, qui Te reliquerunt; fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad uni­tatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor. Rex esto denique eorum omnium, qui in vetere gentium superstitione versantur, eosque e tenebris vindicare ne renuas in Dei lumen et regnum. Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus; ipsi gloria et honor in saecula. Arnen. Litterae hae Apostolicae cum adnexa formula consecrationis die 4-a c. m. Junii demum horsum perlatae sunt, sicque impossibile evasit ita tempestive eas publicare, necessariasque dispositiones facere, ut statutae supplicationes et ipsa solennis consecratio diebus a Sanctissimo Domino nostro defixis peragi per totam Dioecesim possent. In Cathedrali quidem Ecclesia solennis devotio ad SS. Cor Jesu iis ipsis diebus servabitur, qui in Litteris Apostolicis designati sunt. In reliquis vero Ecclesiis locorum principalibus, et respective parochialibus necnon filialibus illis, ubi regularis cultus divinus haberi solet, supplicationes superius ordinatae in aliud tempus trans­ferendae veniunt. Visum itaque est in Domino pro hac triduana devotione hisce defigere dies 30-am Junii, i-am porro et 2-am Julii, et in nexu hujus sequentia disponere : 1. Dominica V. post Pentecosten in sermone sacro annuncietur fidelibus devotio triduana de mandato Beatissimi Patris juxta meas ordinationes celebranda, paterneque invitentur, ut ei copiosissime intervenire satagant, ipsamque sui conse­crationem SSmo Cordi divino devotissime faciant. 2. Diebus 30-a Junii et i-a Julii, hora vespertina, quae opportunissima videbitur, peragatur devotio praescripta sic: exponatur Sanctissimum in ostensorio, et intonato Tantum ergo detur benedictio, dein recitentur Litaniae de SS. Corde Jesu nuperrime a Sancta Sede adprobatae cum oratione adnexa, cantetur hymnus de SS. Corde Jesu populo notus, et cum Genitori ac benedictione terminetur devotio. 3. Die 2-a Julii ceu Dominica habeatur sermo sacer de cultu SS. Cordis Jesu ductu eorum, quae in Litteris Apostolicis superius communicatis continentur, et ameridie hora divinorum consueta pari modo serventur Litaniae solemnes, ut praecedenti biduo, et post orationem Litaniarum recitetur formula solennis conse-

Next

/
Thumbnails
Contents