A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

45 idem ac Redemptor, omnium est rerum cumulata perfectaque possessione locuples; nos autem adeo inopes atque egentes, ut, quo eum munerari liceat, de nostro quidem suppetat nihil. Sed tamen pro summa bonitate et caritate sua minime recusat, quin sibi, quod suum est, perinde demus, addicamus, ac juris nostri foret; nec solum non recusat, sed expetit ac rogat: Fili, praebe cor tuum mihi. Ergo gratificari illi utique possumus voluntate atque affectione animi. Nam ipsi devovendo nos, non modo et agnoscimus et accipimus imperium ejus aperte ac libenter: sed re ipsa testamur, si nostrum id esset, quod dono damus, summa nos voluntate daturos; ac petere ab eo, ut id ipsum, etsi plane suum, tamen accipire a nobis ne gravetur. Haec vis rei est, de qua agimus, haec Nostris subjecta verbis sententia. — Quo- niamque inest in Sacro Corde symbolum atque expressa imago infinitae Jesu Christi caritatis, quae movet ipsa nos ad amandum mutuo: ideo consentaneum est dicare se Cordi ejus augustissimo; quod tamen nihil est aliud, quam dedere atque obligare se Jesu Christo, quia quidquid honoris, obsequii, pietatis divino Cordi tribuitur, vere et proprie Christo tribuitur ipsi. Itaque ad istiusmodi devotionem voluntate suscipiendam excitamus cohor- tamurque, quotquot divinissimum Cor et noscant et diligant ; ac valde velimus, eodem id singulos die efficere, ut tot millium idem voventium animorum signi­ficationes uno omnes tempore ad caeli templa pervehantur. — Verum nurane elabi animo patiemur innumerabiles alios, quibus Christiana veritas nondum affulsit? Atqui ejus persona geritur a Nobis, qui venit salvum facere, quod perierat, quique totiüs humani generis saluti addixit sanguinem suum. Propterea eos ipsos, qui in umbra mortis sedent, quemadmodum excitare ad eam, quae vere vita est, assidue studemus, Christi nuntiis in omnes partes ad erudiendum dimissis: ita nunc, eorum miserati vicem, Sacratissimo Cordi Jesu commendamus majorem in modum et, quantum in Nobis est, dedicamus. — Qua ratione haec, quam cunctis suademus, cunctis est profutura devotio. Hoc enim facto, in quibus est Jesu Christi cognitio et amor, ii facile sentient sibi fidem amoremque crescere. Qui, Christo cognito, praecepta tamen ejus legemque negligunt, iis fas erit e Sacro Corde flammam caritatis arripere. Iis demum longe miseris, qui caeca superstitione conflictantur, caeleste auxilium uno omnes animo flagitabimus, ut eos Jesus Christus, sicut jam sibi habet subjectos secundum potestatem, subjiciat aliquando secundum executionem potestatis, neque solum in futuro saeculo, quando de omnibus voluntatem suam implebit, quosdam quidem salvando, quosdam puniendo,1 sed in hac etiam vita mortali, fidem scilicet ac sanctitatem impertiendo, quibus illi virtutibus colere Deum queant, uti par est, et ad sempiternam in caelo felicitatem contendere. Cujusmodi dedicatio spem quoque civitatibus affert rerum meliorum, cum vincula instaurare, aut firmius possit adstringere, quae res publicas natura jungunt Deo. — Novissimis hisce temporibus id maxime actum, ut Ecclesiam inter ac rem civilem quasi murus intersit. In constitutione atque administratione civitatum pro nihilo habetur sacri divinique juris auctoritas, eo proposito, ut communis vitae con­1 S. Thom. 1. c.

Next

/
Thumbnails
Contents