A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

44 substantiae ejus,1 huic omnia cum Patre communia esse necesse est, proptereaque quoque rerum omnium summum imperium. Ob eam rem Dei Filius de se ipse apud Prophetam, Ego autem, effatur. constitutus sum rex super Sion montem sanctum ejus. — Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. ego hodie genui te. Postula a me, et dabo Tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.* Quibus declarat, se potestatem a Deo accepisse cum in omnem Ecclesiam, quae per Sion montem intelligitur, tum in reliquum terrarum orbem, qua ejus late termini proferuntur. Quo autem summa ista potestas fundamento nitatur, satis illa docent: Filius meus es tu. Hoc enim ipso, quod omnium Regis est Filius, univer­sae potestatis est heres; ex quo illa: dabo Tibi gentes hereditatem tuam. Quorum sunt ea similia, quae habet Paulus apostolus: Quem constituit heredem universorumC Illud autem considerandum maxime, quid affirmaverit de imperio suo Jesus Christus non jam per apostolos aut prophetas, sed suis ipse verbis. Quaerenti enim romano Praesidi: ergo rex es tu? sine ulla dubitatione respondit: tu dicis, quia rex sum egoP Atque hujus magnitudinem potestatis et infinitatem regni illa ad Apostolos apertius confirmant: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.0 Si Christo data potestas omnis, necessario consequitur, imperium ejus summum esse oportere, absolutum, arbitrio nullius obnoxium, nihil ut ei sit nec par, nec simile; cumque data sit in caelo et in terra, debet sibi habere caelum terrasque parentia. Re autem vera jus istud singulare sibique proprium exercuit, jussis nimirum Apo­stolis evulgare doctrinam suam, congregare homines in unum corpus Ecclesiae per lavacrum salutis, leges denique imponere, quas recusare sine salutis sempiternae discrimine nemo posset. Neque tamen sunt in hoc omnia. Imperat Christus non jure tantum nativo, quippe Dei Unigenitus, sed etiam quaesito. Ipse enim eripuit nos de potestate tenebrarum,6 idemque dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.’ Ei ergo facti sunt populus acquisitionis8 non solum et catholici et quotquot Christianum baptisma rite accepere, sed homines singuli et universi. Quam in rem apte Augu­stinus: quaeritis inquit, quid emerit? Videte quid dederit, et invenietis quid emerit. Sanguis Christi pretium est. Tanti quid valet? quid, nisi totus mundus? quid, nisi omnes gentes? Pro toto dedit, quantum dedit.9 Cur autem ipsi infideles potestate dominatuque Jesu Christi teneantur, causam sanctus Thomas rationemque edisserendo docet. Cum enim de judiciali ejus potestate quaesisset, num ad homines porrigatur universos, affirmassetque, judiciaria jfotestas consequitur potestatem regiam, plane concludit: Christo omnia sunt subjecta quantum ad potestatem, etsi nondum sunt ei subjecta quantum ad executionem potestatis.10 Quae Christi potestas et imperium in homines exercetur per veritatem, per justitiam, maxime per caritatem. Verum ad istud potestatis dominationisque suae fundamentum duplex benigne ipse sinit, ut accedat a nobis, si libet, devotio voluntaria. Porro Jesus Christus, Deus ' Hebr. I., 3. — 2 Ps. II. — 3 Hebr. I., 2. — * Joan. XVIII., 37. — 6 Matt. XXVIII, 18. — 8 Coloss. I., 13. — 7 I. Tim. II., 6. — 8 I. Petr. II., 9. — 9 Tract. 120. in Joan. — 10 3-a p. q. 59, a. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents