A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

% saeculi vicesimique ortum quodam modo consecraverint. Intelligi de honoribus volu­mus Jesu Christo Servatori medio eo tempore ubique terrarum habendis. Hac de re excogitatum privatorum pietate consilium laudavimus libentes ac probavimus; quid enim fieri sanctius aut salutarius queat? Quae genus humanum appetat, quae diligat, quae speret, ad quae tendat, in unigenito Dei Filio sunt omnia; is enim est salus, vita, resurrectio nostra, quem velle deserere, est velle funditus interire. Quamobrem etsi numquam silet, imo perpetua viget omnibus locis ea, quae Domino nostro Jesu Christo debetur, adoratio, laus, honos, gratiarum actio: tamen nullae gratiae nullique honores possunt esse tanti, quin longe plures ei debeantur longeque majores. Praeterea num paucos saeculum tulit immemori ingratoque animo, qui divino Servatori suo pro pietate contemptum, pro beneficiis injurias referre consueverint? Certe ipsa ab ejus legibus praeceptisque vita discrepans plurimorum argumento est flagitiosae ingratissimaeque voluntatis. Quid quod de ipsa Jesu divinitate Arianum scelus non semel renovatum nostra vidit aetas? Macti itaque animo, quotquot popu­lari incitamentum pietati consilio isto novo pulcherrimoque praebuistis; quod tamen ita efficere oportet, nihil ut Jubilaei curriculum, nihil statuta solemnia impediat. In proxima ista catholicorum hominum significatione religionis ac fidei id quoque propositum inerit: detestari quaecumque impie dicta patratave memoria nostra sint, deque injuriis, augustissimo Jesu Christi Numini praesertim publice illatis, publice satisfacere. Nunc autem, si vera quaerimus, genus satisfactionis maxime optabile et solidum et expressum et inustum notis veritatis illud omnino est: deliquisse poenitere, et pace a Deo veniaque implorata, virtutum officia aut impensius colere, aut inter­missa repetere. Cui quidem rei cum tantas habeat annus sacer opportunitates, quantas initio attigimus, rursus apparet oportere atque opus esse, ut populus Christianus accingat se plenus animi ac spei. Quapropter sublatis in caelum oculis, divitem in misericordia Deum enixe adprecati, ut votis inceptisque Nostris benigne annuere, ac virtute sua illustrare hominum mentes itemque permovere animos pro bonitate sua velit; Romanorum Pontificum decessorum Nostrorum vestigia sequuti, de venerabilium fratrum Nostro­rum S. R. E. Cardinalium assensu, universale maximumque Jubilaeum in hac sacra Urbe a prima vespera Natalis Domini anno millesimo octingentesimo nonagesimo nono inchoandum, et ad primam vesperam Natalis Domini anno millesimo noningentesimo finiendum, auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apo­stolorum Petri et Pauli ac Nostra, quod gloriae divinae, animarum saluti, Ecclesiae incremento bene vertat, indicimus per has litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus. Quo quidem Jubilaei anno durante, omnibus utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confessis sacraque Communione refectis, qui beatorum Petri et Pauli, item Sancti Joannis Lateranensis et Sanctae Mariae Majoris de Urbe Basilicas semel saltem in die per viginti continuos aut interpolatos dies sive natu­rales sive ecclesiasticos, nimirum a primis vesperis unius diei ad integrum sub- sequentis diei vespertinum crepusculum computandos, si Romae degant cives aut incolae; si vero peregre venerint, per decem saltem ejusmodi dies, devote visitave­39

Next

/
Thumbnails
Contents