A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

40 rint, et pro Ecclesiae exaltatione, haeresum extirpatione, catholicorum Principum concordia, et christiani populi salute pias ad Deum preces effuderint, plenissimam peccatorum suorum indulgentiam, remissionem et veniam misericorditer in Domino concedimus et impertimus. Quoniamque potest usuvenire nonnullis, ut ea, quae supra praescripta sunt, exequi, etsi maxime velint, tamen aut nullo modo, aut tantummodo ex parte queant, morbo scilicet aliaque caussa legitima in Urbe aut ipso in itinere prohibiti: idcirco Nos piae eorum voluntati, quantum in Domino possumus, tribuimus, ut vere poeni- tentes et confessione rite abluti et sacra communione refecti, indulgentiae et remis­sionis supra dictae participes perinde fiant, ac si Basilicas, quas memoravimus, diebus per Nos definitis reipsa visitassent. Quotquot igitur ubique estis, dilecti filii, quibus commodum est adesse, ad sinum Roma suum vos amanter invitat. Sed tempore sacro decet catholicum homi­nem, si consentaneus sibi esse velit, non aliter versari Romae, nisi fide christiana comite. Propterea posthabere nominatim oportet leviorum profanarumve rerum intem­pestiva spectacula, ad ea converso potius animo, quae religionem pietatemque sua­deant. Suadet autem imprimis, si alte consideretur, nativum ingenium Urbis, atque ejus impressa divinitus effigies, nullo mortalium consilio, nulla vi mutabilis. Unam enim ex omnibus romanam urbem ad munera excelsiora atque altiora humanis delegit, sibique sacravit Servator humani generis Jesus Christus. Hic domicilium imperii sui non sine diuturna atque arcana praeparatione constituit; hic sedem Vicarii sui stare jussit in perpetuitate temporum; hic caelestis doctrinae lumen sancte inviolateque custodiri, atque hinc, tanquam a capite augustissimoque fonte, in omnes late terras propagari voluit, ita quidem, ut a Christo ipso dissentiat, quicumque a fide romana dissenserit. Augent sanctitudinem avita religionis monumenta, singularis templorum majestas, principum Apostolorum sepulcra, hypogea martyrum fortissi­morum. Quarum rerum omnium qui probe sciat excipere voces, sentiet profecto non tam peregrinari se in civitate aliena, quam versari in sua, ac melior, adjuvante Deo, discessurus est, quam venerit. Ut autem praesentes Litterae ad omnium fidelium notitiam facilius per­veniant, volumus earum exemplis etiam impressis, manu tamen alicujus notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem prorsus adhiberi fidem, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, promulgationis, concessionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo nono, Quinto Idus Maji,* Pontificatus Nostri anno vicesimo secundo. C. Card. Aloisi Masella, Pro-Dat. —A. Card Macchi. Visa de Curia J. De Aquila e Vicecomitibus. Loco J Plumbi. Reg. in Secret. Brevium I. Cugnonius. * Die n-a Maji, festo Ascensionis Domini.

Next

/
Thumbnails
Contents