A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

38 caritatisque exempla edentem in oculis omnium, magno Cardinalium comitatu, Ponti­ficem. Cujus recordatione memoriae ex temporibus iis ad ea, quae nunc sunt, mens acerbius revocatur. Earum quippe rerum, quas diximus, quaeque si in luce civitatis, nulla re impediente, peragantur, mire alere atque incitare pietatem popularem solent, nunc quidem, mutato Urbis statu, aut nulla facultas est, aut in alieno posita arbitrio. Utcumque sit, fore confidimus, ut salubrium consiliorum adjutor Deus volun­tati huic Nostrae, quam in ejus gratiam gloriamque suscepimus, cursum prosperum ac sine offensione largiatur. Quo enim spectamus, aut quid volumus? Hoc nempe unice, efficere homines, quanto plures nitendo possumus, salutis aeternae compotes; hujusque rei gratia morbis animorum ea ipsa, quae Jesus Christus in potestate Nostra esse voluit, adhibere remedia. Atque id a Nobis non modo munus apostolicum, sed ipsa ratio temporis plane videtur postulare. Non quod recte factorum laudumque Christianarum sit sterile saeculum; quin imo abundant, adjuvante Deo, exempla optima; nec virtutum genus est ullum tam excelsum tamque arduum, in quo non excellere magnum numerum videamus; vim namque procreandi alendique virtutes habet christiana religio divinitus insitam, eamque inexhaustam ac perpetuam. Verum si circumspiciendo quis intuetur in partem alteram : quae tenebrae, quantus error, quam ingens multitudo in interitum ruentium sempiternum! Angimur praecipuo quodam dolore, quotiescumque venit in mentem, quanta pars Christianorum, sentiendi cogitandique licentia deliniti, malarum doctrinarum veneno sitienter hausto, fidei divinae in se ipsi grande munus quotidie corrumpant. Hinc christianae taedium vitae, et late fusa morum labes; hinc illa rerum, quae sensibus percipiantur, acer­rima atque inexplebilis appetentia, curaeque et cogitationes omnes aversae a Deo, humi defixae. Ex quo fonte teterrimo, dici vix potest, quanta jam in ea ipsa, quae sunt civitatum fundamenta, pernicies influxit. Nam contumaces vulgo spiritus, motus turbidi popularium cupiditatum, caeca pericula, tragica scelera, nihil denique sunt aliud, si libet causam introspicere, nisi quaedam de adipiscendis fruendisque rebus mortalibus exlex atque effrenata decertatio. Ergo interest privatim et publice, admoneri homines officii sui, excitari consopita veterno pectora, atque ad studium salutis revocari, quotquot in singulas prope horas discrimen temere adeunt pereundi, perdendique per socordiam aut superbiam caelestia atque immutabilia bona, ad quae sola nati sumus. Atqui huc omnino pertinet annus sacer; etenim per id tempus totum Ecclesia parens, non nisi lenitatis et misericordiae memor, omni qua potest ope studioque contendit, ut in melius humana consilia referantur, et quod quisque deliquit, luat emendatrix vitae poenitentia. Hoc illa proposito, multiplicata obsecratione auctaque instantia, placare nititur violatum Dei numen, arcessere e caelo munerum divinorum copiam; lateque reclusis gratiae thesauris, qui sibi sunt ad dispensandum commissi, vocat ad spem veniae universitatem Christianorum, tota in eo, ut reluctantes etiam voluntates abun­dantia quadam amoris indulgentiaeque pervincat. Quibus ex rebus quid ni expecte- mus fructus uberes, si Deo placet, ac tempori accomodatos ? Augent opportunitatem rei extraordinaria quaedam solemnia, de quibus jam, opinamur, satis notitia percrebuit; quae quidem sollemnia excessum undevicesimi

Next

/
Thumbnails
Contents