A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

37 IX. Ex infirmitate gravi, qua me visitare Domino vitae et mortis placuit, tan­tisper jam reconvalescenti mihi gratum et jucundum est, publice etiam coram omni populo primum quidem in spiritu humilitatis confiteri et celebrare misericordias Domini, quia etsi viribus corporis fractus, tamen non sum consumptus, deinde vero cordintimas gratias agere dilectissimis mihi in Christo sacerdotibus et clericis tam saecularibus quam regularibus, religiosis porro utriusque sexus congregationibus ac universis fidelibus meis, necnon et omnibus aliis mihi benevolis, pro sua caritate, quam in me contestati sunt sincerae compassionis affectibus et documentis, praecipue autem piis precibus privatim et in communi pro salute mea fusis, quae mihi a divina clementia vitae meae ac animi virium conservationem impetrarunt. Suppliciter Dominum Deum deprecor, ut caritatem mihi sic exhibitam benedictionum suarum largitate remunere­tur, et dies, quos in hac vita mihi adhuc concedere dignabitur, miseratione sua red­dat mihi et gregi mihi commisso pro aeternitate fructuosos ac salutares. Velint DD, Curati hos paterni grati animi mei sensus charis meis fidelibus proxima occasione ex ambone communicare. Oremus porro quoque pro invicem, ut salvemur! 'Gratia Dei et dilectio mea cum omnibus Vobis! Jaurini, die 29-a Maji 1899. Nr. 1161. Praesul e gravi morbo reconvale- scens. LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM ! Properante ad exitum saeculo, quod annuente Deo Nos ipsi prope totum emensi vivendo sumus, animum volentes induximus, rem ex instituto majorum decer­nere, quae saluti populo christiano sit, ac simul curarum Nostrarum, qualescumque in gerendo Pontificatu maximo fuerint, extremum velut vestigium ostendat. Jubilaeum Magnum dicimus, jam inde antiquitus in christianos mores inductum, decessorumque Nostrorum providentia sancitum, quem tradita a patribus consuetudo Annum sanctum appellat, tum quod solet esse caeremoniis sanctissimis comitatior, tum maxime quod castigandis moribus renovandisque ad sanctitatem animis adjumenta uberiora sup­peditat. Testes Ipsi sumus, quanto opere is ad salutem valuit, qui postremo actus est ritu solemni, Nobis videlicet adolescentibus, Leone XII. Pontifice Maximo, quo tempore magnum tutissimumque religioni publicae theatrum Roma praebuit. Memoria tenemus ac videre propemodum etiam nunc videmur peregrinorum frequentiam; circumeuntem templa augustissima, disposito agmine, multitudinem; viros apostolicos concionantes in publico; celeberrima Urbis loca divinis laudibus personantia; pietatis Nr. 1162. Indictio Universalis Jubilaei anni sancti mil­lesimi non­gentesimi.

Next

/
Thumbnails
Contents