A Győri Püspökség Körlevelei, 1899
Tartalomjegyzék
36 Nr. 1073. Obitus Joannis Wesenauer et concursus pro beneficio parochiali in Bábolna Nr. 1074. Mutationes in Clero. ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur: opportunum esse censuit, sicut alias peragere consuevit, ut Indulgentiae omnes, quae mille vel plurium millium annorum numerum attingunt, praetermisso, an veris sint accensendae, vel apocryphis, revocarentur et abrogarentur; id enim postulare videbantur et mutata temporum adjuncta, et modo vigens in Ecclesia disciplina. Emmi itaque Patres huic S. Congregationi praepositi, in generalibus Comitiis ad Vaticanum habitis die 5-a Maji 1898. omnibus mature perpensis, unanimi suffragio rescripserunt: Indulgentias omnes mille vel plurium millium annorum omnino esse revocandas, si SSmo placuerit. Facta autem de his omnibus relatione SSmo Dno Nostro Leoni Papae XIII. in Audientia habita die 26-a Maji 1898. ab infrascripto Card. Praefecto, Sanctitas Sua Eminentissimorum Patrum sententiam ratam habuit et confirmavit, mandavitque per generale Decretum declarari omnes Indulgentias mille vel plurium millium annorum, quae hucusque concessae dicuntur aut sunt, revocatas esse, et uti revocatas ab omnibus habendas. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria ejusdem Congregation. die 26-a Maji 1898. Fr. H. M. Card. Gotti, Praef. I. M. a Can. Cosel 1 i, Substit. -j- A. Archiepisc. Antinoen., Secret. Jaurini, die 17-a Maji 1899. Joannes Wesenauer parochus Bábolnaensis, diuturnae infirmitatis medelam nuper Budapestini quaerens, ab eadem ibi magis ingravescente lecto affixus, ac mox etiam e vivis — Sacramentis moribundorum provisus — sublatus est die 11-a curr. m. Maji anno aetatis suae 51-0, sacerdotii 27-0. Dum animam ejus, ut in aeternitate justorum praemia consequi mereatur, statutis ad aram suffragiis commendo, simul beneficium, quod in vivis tenuit, parochiale Bábolnaense sic vacans redditum ac juri Patronatus ejatis Dominii Status obnoxium publico concursui usque diem 10-am poximi mensis Junii duraturo hisce expono, ac competituros requisita habilitate praeditos eo invio, ut recursus suos normali tymbro providendos Excellmo Domino R. H. Agriculturae Ministerio ceu Patronatus repraesentanti inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 17-a Maji 1899. D. Josephus Szeghény presbyter Dioecesis hujus, et curatus militaris in C. et R. Exercitu, juxta significationem Rmi Vicariatus Aplici Castrensis, nominatus est parochus militaris Cassoviensis. D. Josephus Tibold, cooperator Nezsiderensis, pro supplendo parocho infirmitate Budapestini detento ad Bábolna nuperrime missus, constitutus est ibidem parochiae vacantis redditae administrator interimalis. D. Vincentius Krankovich, cooperator Oroszvárensis, missus est ad latus graviter aegrotantis D. parochi Gálosensis, ceu administrator in Spiritualibus. Jaurini, die 17-a Maji 1899. 'Toajvn.es rn. p., Episcopus.