A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

35 Ex his igitur, quae huc usque disseruimus, patet, dilecte Fili Noster, non posse Nobis opiniones illas probari, quarum summam Americanismi nomine nonnulli indicant. — Quo si quidem nomine peculiaria animi ornamenta, quae, sicut alia nationes alias, Americae populos decorant, significare velint; item si statum vestrarum civitatum, si leges moresque, quibus utimini: non est profecto, cur ipsum rejiciendum censeamus. At si illud usurpandum ideo est, ut doctrinae superius allatae non indi­centur modo, immo vero etiam cohonestentur ; quodnam est dubium, quin Vene­rabiles Fratres Nostri Episcopi Americae, ante ceteros, repudiaturi ac damnaturi sint, utpote ipsis totique eorum genti quam maxime injuriosum ? Suspicionem enim id injicit esse apud vos, qui Ecclesiam in America aliam effingant et velint, quam quae in universis regionibus est. Una, unitate doctrinae, sicut unitate regiminis, eaque catholica est Ecclesia: cujus quoniam Deus in Cathedra Beati Petri centrum ac funda­mentum esse statuit, jure Romana dicitur; ubi enim Petrus, ibi Ecclesia.1 Quam ob rem quicumque catholico nomine censeri vult, is verba Hieronymi ad Damasum Pontificem usurpare ex veritate debet: »Ego nullum primum, nisi Christum, sequens Beatitudini tuae, idest Cathedrae Petri communione consocior; super illam petram aedificatam Ecclesiam scio; quicumque tecum non colligit, spargit.« Haec, dilecte Fili Noster, quae singularibus litteris, officio muneris, ad te damus, ceteris etiam foederatarum civitatum Episcopis communicanda curabimus; caritatem iterum testantes, qua gentem vestram universam complectimur, quae sicut elapsis temporibus multa pro religione gessit, majora etiam in posterum, Deo feliciter opitulante, praestituram portendit. — Tibi autem et fidelibus Americae omnibus Apostolicam benedictionem, divinorum subsidiorum auspicem, amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 22-a mensis Januarii 1899. Pontificatus Nostri anno vicesimo primo. LEO PP. XIII. Jaurini, die 17-a Maji 1899. S. C. INDULiGENTIARUM. Urbis et Orbis. Quum huic S. Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae ex ipsa sui institutione munus demandatum sit vigilandi, ne in christiano populo falsae et apocryphae, vel jam revocatae a Romanis Pontificibus Indulgentiae temere evul­gentur, pluries ab ea quaesitum est, num indulgentiae mille sive etiam plurium mil­lium annorum, quae in nonnullis Summariis et etiam in Pontificiis Constitutionibus leguntur, sint retinendae uti verae, an potius inter apocryphas amandandae, ea potissimum de causa, quod immoderatae viderentur. Porro quum haec S. C. generatim animadverterit, praedictarum Indulgen­tiarum concessionem, ut plurimum, nulli aut supposititio niti fundamento, praetereaque perpenderit id, quod Sacrosancta Tridentina Synodus Sess. 25. cap. XXI. Decret. de Indulg. docuit, in concedendis nimirum Indulgentiis moderationem esse adhibendam, Nr. 1072. Indulgentiae mille vel plurium millium annorum revocatae declarantur. 1 S. Ambr. in Ps. XI. 57.

Next

/
Thumbnails
Contents