A Győri Püspökség Körlevelei, 1899
Tartalomjegyzék
107 XXII. LEO EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Quod Pontificum maximorum sanxit auctoritas, ut Anni sacri solemnia Romae potissimum agerentur, id quidem cum provisa divinitus dignitate et grandioribus muneribus almae Urbis est admodum congruens. Haec enim omnium, quotquot ubique sunt, Christianorum patria communis; haec sedes sacrae potestatis princeps, eademque traditae a Deo doctrinae custos sempiterna; hinc, ut ab unico augustissimoque capite, in omnes Christianae reipublicae venas perenni communicatione vita propagatur. Nihil ergo tam consentaneum, quam catholicos homines vocatu Sedis Apostolicae huc certa per intervalla temporum convenire, ut scilicet una simul et remedia expiandis animis in Urbe reperiant, et romanam auctoritatem praesentes agnoscant. Quod cum tam salutare ac frugiferum appareat, sane cupimus, ut urbs Roma toto anno proximo majore, qua fieri potest, frequentia mortalium celebretur; ob eamque rem peregrinationis romanae cupidis velut stimulos addituri, admissorum expiandorum privilegia, quae liberalitate induigentiaque Ecclesiae passim concessa sunt, intermitti volumus; videlicet, quod plures decessores Nostri in caussis similibus consuevere, Indulgentias usitatas apostolion auctoritate ad totum Annum sacrum suspendimus; verumtamen prudenti quadam temperatione modoque adhibito, ut infra scriptum est. Integras atque immutatas permanere volumus et decernimus: I. Indulgentias in articulo mortis concessas; II. Eam, qua fruuntur ex auctoritate Benedicti XIII. deeessoris Nostri, quotquot ad sacri aeris pulsum de genu vel stantes Salutationem angelicam, aliamve pro temporis ratione precationem recitaverint; III. Indulgentiam decem annorum totidemque quadragenarum Pii IX. auctoritate an. 1876. iis tributam, qui pie templa visitent, in quibus Sacramentum augustum quadraginta horarum spatio adorandum proponitur; IV. Illas item Innocentii XL et Innocentii XII. decessorum Nostrorum decreto iis constitutas, qui Sacramentum augustum, cum ad aegrotos defertur, comitentur, vel cereum aut facem per alios deferendam ea occasione mittant; V. Indulgentiam alias concessam adeuntibus pietatis causa templum sanctae Mariae Angelorum Ordinis Fratrum Minorum extra Assisii moenia a vesperis, Calendarum Augusti ad solis occasum diei insequentis; VI. Indulgentias, quas S. R E. Cardinales Legati a latere, apostolicae Sedis Nuntii, item Episcopi in usu Pontificalium, aut impertienda benedictione, aliave forma consueta largiri solent; Nr. 2601. Suspensio Indulgentiarum et facultatum vertente anno universalis Jubilaei 1900.