A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

io8 VII. Indulgentias Altarium Privilegiatorum pro fidelibus defunctis, aliasque eodem modo pro solis defunctis concessas; item quaecumque vivis quidem con­cessae sint, sed hac dumtaxat causa, ut defunctis per modum suffragii directe applicari valeant. Quas omnes et singulas volumus non prodesse vivis, prodesse defunctis. De facultatibus vero haec constituimus et sancimus, quae sequuntur: I. Rata firmaque sit facultas Episcopis aliisque locorum Ordinariis imper­tiendi Indulgentias in articulo mortis, eandemque communicandi secundum Litteras a Benedicto XIV. decessore Nostro datas Nonis Aprilis an. 1747; Ih Item ratae firmaeque sint facultates Tribunalis Officii Inquisitionis adversus haereticam pravitatem, ejusque Officialium; Missionariorum quoque et Ministrorum, qui vel ab eodem Tribunali, vel a Congregatione S. R. E. Cardinalium negotiis propagandae Fidei praeposita, vel alias ab apostolica Sede ad id deputati fuerint; nominatim facultas absolvendi ab haeresi eos, qui, ejurato errore, ad fidem redierint; III. Ratae firmaeque sint facultates, quas Officium Poenitentiariae Nostrae apostolicae Missionariis, in locis Missionum earumque occasione exercendas, con­cesserit ; IV. item facultates Episcoporum aliorumque sacrorum Antistitum circa dispensationes et absolutiones suorum subditorum in casibus occultis etiam Sedi apostolicae reservatis, quemadmodum ipsis a sacra Tridentina Synodo, seu alias, etiam in publicis casibus, a jure communi ecclesiastico et ab apostolica Sede pro certis personis et casibus permissae dignoscuntur. Idem statuimus de facultatibus Antistitum Ordinum religiosorum, quaecumque ipsis in Regulares sibi subjectos ab apostolica Sede tributae sint. Iis exceptis, de quibus supra memoravimus, ceteras omnes et singulas Indulgentias tam plenarias, etiam ad instar Jubilaei concessas, quam non plenarias, suspendimus ac nullas jubemus esse. Similique ratione facultates et indulta absol­vendi etiam a casibus Nobis et apostolicae Sedi reservatis, relaxandi censuras, com­mutandi vota, dispensandi etiam super irregularitatibus et impedimentis cuilibet quoquo modo concessa, suspendimus ac nulli suffragari volumus ac decernimus. Quocirca praesentium auctoritate Litterarum praecipimus ac mandamus, ut, praeter Indulgentias Jubilaei, easque, quas supra nominatim excepimus, nullae praeterea aliae uspiam, sub poena excommunicationis eo ipso incurrendae aliisque poenis arbitrio Ordinariorum infligendis, publicentur, indicantur, vel in usum demandentur. Quaecumque autem his Litteris decreta continentur, omnia ea stabilia, rata, valida esse volumus et jubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque. Earum vero exemplis aut transumptis, etiam impressis, Notarii publici manu et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem volumus haberi fidem, quae haberetur praesentibus, si essent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae suspensionis, decreti, declarationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contra ire; si quis autem

Next

/
Thumbnails
Contents