A Győri Püspökség Körlevelei, 1898
Tartalomjegyzék
I Nr. L Annum novum Deo concedente ingressi, dum ex imo corde gratias agimus divinae Majestati pro collatis donis, quibus nos nullis nostris meritis suffragantibus cumulare dignata est, ac Eandem pro innumerabilibus peccatis, offensionibus et negligentiis nostris, quibus infinitam Ejus bonitatem ingrati rependimus, in spiritu humilitatis et animo contrito supplices deprecamur, simul oculos nostros in incertum futurorum conjicientes, considerantesque multiplices calamitates, pressuras item, quibus Ecclesia et religio Christi, non alibi locorum dico, sed — quod nos proxime tangit — in hac nostra patria obruitur, ac ipsa societas civilis in suis fundamentis convellitur, cogitantes etiam, quae calamitates adhuc graviores minentur eo, quod viae Domini derelictae sint: non sine causa anxiantur corda nostra de tremendo judicio divino, quod gentes peccatrices conterere et etiam e medio populorum terrae tollere novit. Calamitates et pericula ex defectu fidei morumque corruptela carae patriae nostrae impendentia magnopere urgent praeprimis nos, qui servitio altaris Dei consecrati mediatores Dei et hominum esse debemus, ut inter vestibulum et altare ploremus sacerdotes Domini dicentes : Parce Domine, parce populo tuo, et ne des haeredita- tem hanc Immaculatae Matris tuae in perditionem; ut pia frequentia accedamus thronum gratiae Salvatoris nostri in tabernaculis templorum nostrorum erectum, ubi in Sanctissima Eucharistia vera et reali sua praesentia implere non desinit promissum suum clementissimum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, et unde nos infinita cum misericordia et caritate alloquitur : Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Ibi ad fontem vitae aeternae hauriamus aquas charismatum divinorum ad nostram populique nostri salutem et patriae nostrae pacem et prosperitatem necessariorum. Solatio non modico mihi est, venerationem Numinis Eucharistici in Clero et populo Dioecesis meae ultimis praesertim temporibus in dies majora usque capere incrementa ope caetuum piorum in hunc finem specialiter coadunatorum : adorationis perpetuae, Communionis expiatoriae, ac praecipue Presbyterorum adoratorum, qui posterior ad propriam commembrorum et fidelium aedificationem jam aliquot congressus in Dioecesi mea cum adoratione Sanctissimi publica celebravit. Beatissimus Pater Leo PP. XIII. coetus hos peculiari modo fovendos suscepit et commendavit, eisque nuper Patronum coelestem designavit, cujus exemplo et patrocinio in sancto fine assequendo speciale adjumentum sortiantur. Breve Apostolicum desuper editum sic sonat : LiEO PP. XIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAMProvidentissimus Deus fortiter suaviterque disponens omnia, singulari quadam cura Ecclesiae suae ita prospexit, ut quum inclinatae maxime res viderentur, ex ipsa temporum acerbitate insperata eidem solatia suscitaret. Id, quum saepe alias, tum potissimum videre licet his rei Christianae ac civilis temporibus. Quum Nr. 5Patronus coetuum Eucharisti eorum.