A Győri Püspökség Körlevelei, 1898

Tartalomjegyzék

2 enim communis tranquillitatis osores, insolentius se in dies efferentes, quotidiano impetu eoque validissimo adnitantur Christi fidem omnemque poene societatem evertere, placuit divinae bonitati his rerum fluctibus praeclara studia pietatis objicere. Ouod quidem plane declarant et sanctissimi Cordis Jesu longe lateque propagata religio, et excitatus ardor ubique terrarum provehendi cultus Marialis, et inclyti ejusdem Deiparae Sponsi adaucti honores, et catholicorum coetus in vario rerum genere ad omnemque fidei defensionem parati, aliaque complura, promo­vendo divino honori et mutuae caritati fovendae, sive amplificata, sive primum invecta. Quae quidem omnia etsi animum Nostrum suavissime afficiunt, nihilo­minus divinorum munerum summam hanc esse putamus, auctam in populis in Eucharistiae Sacramentum religionem post habitos in eam rem coetus per haec tempora celeberrimos. Nihil enim efficacius videtur Nobis, quod alias significavimus, catholicorum animis excitandis tum ad fidem strenue profitendam, tum ad virtutes christiano nomine dignas exercendas, quam ut alantur et acuantur studia populi in admirabile illud amoris pignus, quod pacis vinculum est atque unitatis. Quum igitur tanta res maxime Nobis curae sit, quemadmodum coetus eucharisticos saepe laudavimus, ita nunc uberiorum spe fructuum permoti, facien­dum ducimus, ut iis patronus coelestis assignetur ex sanctis coelitibus, qui in augu­stissimum Corporis Christi Sacramentum vehementiore affectu flagrarunt. Inter eos vero, quorum ardor pietatis in praecelsum hoc fidei mysterium efferbuisse magis visus est, locum obtinet dignissimum Paschalis Baylon. Qui animum sortitus rerum coelestium apprime studiosum, postquam adolescendam in custodia gregis transegit innocentissime, severioris vitae institutum amplexus in Ordine Minorum strictioris observantiae, eam ex contemplatione' divini convivii meruit haurire scientiam, ut rudis ac literarum expers potuerit et de rebus fidei difficillimis respondere et pios etiam libros conscribere. Idem Eucharistiae veritatem publice palamque professus inter haereticos multa et gravia perpessus est, ac Tharsicii martyris aemulus, ad necem quoque crebro petitus. Eum denique pietatis affectum defunctus etiam retinere visus est: quippe jacens in feretro, ad duplicem sacrarum specierum elevationem, bis oculos dicitur reserasse. Igitur apparet, coetus catholicorum, de quibus loquimur, nullius in tutela melius esse posse. Propterea qua ratione Thomae Aquinati cupidam litterarum juventutem; Vincentio a Paulo consociationes caritatis caussa initas; Camillo de Lellis et Joanni de Deo aegrotos et quotquot aegrotis adjutandis dant operam, opportune commendavimus, ita, quod bonum faustumque sit et rei christianae bene- vertat, suprema auctoritate Nostra, praesentium vi, sanctum Paschalem Bay­lon peculiarem coetuum eucharisticorum, item societatum omnium a sanctissima Eucharistia, sive quae hactenus institutae, sive quae in poste­rum futurae sunt, Patronum coelestem declaramus et constituimus. Atque ab ejusdem Sancti exemplis patrocinioque hunc fructum fidenter petimus, ut e populo christiano quotidie plures animum, consilia, amorem ad Jesum Christum servatorem referant, omnis salutis summum augustissimumque principium. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque.

Next

/
Thumbnails
Contents