A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

90 mus sanctis Angelis et hominibus, non ut per eos Deus nostras petitiones cognoscat, sed ut eorum precibus et meritis orationes nostrae sortiantur effectum. Et ideo dicitur Apoc. VIII. 4, quod ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo.1 Jam quis omnium, quotquot beatorum incolunt sedes, audeat cum augusta Dei Matre in certamen demerendae gratiae venire? Ecquis in Verbo aeterno clarius intuetur, quibus angustiis premamur, quibus rebus indigeamus? Cui majus arbitrium permissum est permovendi Numinis? Quis maternae pietatis sensibus aequari cum ipsa queat? Id scilicet causae est, cur beatos quidem caelites non eadem ratione precemur, ac Deum, nam a sancta Trinitate petimus, ut nostri misereatur, ab aliis autem sanctis quibuscumque petimus, ut orent pro nobis;* implorandae vero Virginis ritus aliquid habeat cum Dei cultu commune, adeo, ut Ecclesia his vocibus ipsam compellet, quibus exoratur Deus: Peccatorum miserere. Rem igitur optimam praestant sodales a sacro Rosario, tot salutationes et Mariales preces quasi serta rosarum contexentes. Tanta enim Mariae est magnitudo, tanta, qua apud Deum pollet, gratia, ut qui opis egens non ad illam confugiat, is optet nullo alarum remigio volare. Aha etiam Sodalitatis, de qua loquimur, laus est, nec praetereunda silentio. Quoties enim Marialis recitatione Rosarii salutis nostrae mysteria commentamur, toties officia sanctissima, caelesti quondam Angelorum militiae commissa, similitudine quadam aemulamur. Ea ipsi, suo quaeque tempore mysteria revelarunt, eorum fuere pars magna, iisdem adfuere seduli, vultu modo ad gaudium composito, modo ad dolorem, modo ad triumphalis gloriae exultationem. Gabriel ad Virginem mittitur nuntiatum Verbi aeterni Incarnationem. Bethlemico in antro Salvatoris in lucem editi gloriam Angeli cantibus prosequuntur. Angelus Josepho auctor est fugae arripiendae, seque in Aegyptum recipiendi cum puero. Jesum in horto prae moerore sanguine exsu­dantem Angelus pio alloquio solatur. Eumdem, devicta morte, sepulcro excitatum Angeli mulieribus indicant. Evectum ad caelum Angeli referunt, atque inde reversu­rum praedicant angelicis comitatum catervis, quibus electorum animas admisceat secumque rapiat ad aetherios choros, super quos exaltata est sancta Dei Genitrix. Piissima igitur Rosarii prece inter sodales utentibus ea maxime convenire possunt, quibus Paulus Apostolus novos Christi asseclas alloquebatur: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium Angelorum frequentiam.3 Quid autem divinius quidve suavius, quam contemplari cum Angelis, cum iisque precari ? Quanta niti spe liceat atque fiducia, fruituros olim in caelo beatissima Angelorum societate eos, qui in terris eorum ministerio sese quo­dammodo addiderunt? His de causis Romani Pontifices eximiis usque praeconiis Marianam hujus­modi Sodalitatem extulerunt in, quibus eam Innocentius VIII. devotissimam Con- fraternitatem4 appellat; Pius V. affirmat ejusdem virtute haec consequuta: Coeperunt Christi fideles in alios viros repente mutari, haeresum tenebrae remitti et lux catholicae fidei aperiri ŕ Sixtus V. attendens, quam fuerit haec institutio religioni 1 S. th. 2-a 2-ae, q. LXXX., a. IV. — 2 Ib. — 3 Heb. XII., 22. — * Splendor paternae gloriae, die 26. Febr. 1491. — 5 Consueverunt RR. PP., die 17. Sept. 1569.

Next

/
Thumbnails
Contents