A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

frugifera, ejusdem se studiosissimum profitetur; alii denique multi, aut praecipuis eam indulgentiis, iisque uberrimis auxere, aut in peculiarem sui tutelam, dato nomine variisque editis benevolentiae testimoniis, receperunt. — Ejusmodi Decessorum No­strorum exemplis permoti, Nos etiam, Venerabiles Fratres, vehementer hortamur vos atque obsecramus, quod saepe jam fecimus, ut sacrae hujus militiae singularem curam adhibeatis, atque ita quidem, ut, vobis adnitentibus, novae in dies evocentur undique copiae atque scribantur. Vestra opera et eorum, qui e clero subdito vobis curam gerunt animarum, noscant ceteri e populo, atque ex veritate aestiment, quantum in ea Sodalitate virtutis sit, quantum utilitatis ad aeternam hominum salutem. Hoc autem contentione poscimus eo majore, quod proximo hoc tempore iterum viguit pulcherrima in sanctissimam Matrem pietatis manifestatio per Rosarium, quod perpetuum appellant. Huic Nos instituto libenti animo benediximus; ejus ut incrementis sedulo vos navi- terque studeatis, magnopere optamus. Spem enim optimam concipimus, laudes precesque fore validissimas, quae, ex ingenti multitudinis ore ac pectore expressae, nunquam conticescant; et per varias terrarum orbis regiones dies noctesque alternando, con­spirantium vocum concentum cum rerum divinarum meditatione conjungant. Quam quidem laudationum supplicationumque perennitatem, multis abhinc saeculis, divinae illae significarunt voces, quibus Oziae cantu compellabatur Judith : Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram, . , . quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum. Iisque vocibus universus populus Israel acclamabat: Fiat, fiat} Interea, caelestium beneficiorum auspicem, paternaeque Nostrae benevolentiae testem, vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque universo, vestrae fidei vigi­lantiaeque commisso, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 12-a Septembris 1897. Pontificatus Nostri anno vicesimo. FEO PP. XIII. Jaurini, die 21-a Septembris 1897. 91 D. Ignatius Csermelyi, parochus Nagy-Igmándensis, sacerdos jubilaris, in grandaeva senectute sua bene meritam quietem quaerens, beneficium suum parochiale sponte in manus meas resignavit. Qua resignatione acceptata, dictum beneficium parochiale Nagy-Igmdndense, ceu de jure vacans redditum, hisce publico concursui usque diem 15-am proximi mensis Octobris duraturo expono, illudque obtinere cupientes, alias requisita habilitate praeditos eo invio, ut recursus suos Ulmo D. Nicolao Mauritio Comiti Esterházy de Galantha, Perpetuo m Fraknó, tamquam Patrono inscribendos usque praedefixum terminum horsum exhibeant. Jaurini, die 21-a Septembris 1897. Nr. 1792. Concursus pro beneficio parochiali in Nagy- Igmáná. Az üresedésbe jött loóki kántortanitói állomás betöltése végett jövő októberhó 15-ig tartó pályázat hirdettetik. A pálvázati kérvények kellő fölszereléssel a loóki kath. iskolaszékhez czimezve nt. Mörk Pál német-keresztur-kerületi alesperes és nyéki plébános urnái nyújtandók be. 1793. sz. Pályázat a loóki kántortanitói állomásra. 1 Jud. XIII., 23. et seqq.

Next

/
Thumbnails
Contents