A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
89 stanter et concorditer funduntur a multis, ita, ut velut unus efficiatur precantium chorus, quod quidem illa aperte declarant Actuum Apostolicorum, ubi Christi discipuli, expectantes promissum Spiritum Sanctum, fuisse dicuntur perseverantes unanimiter in oratione.1 Hunc orandi modum qui sectentur, certissimo fructu carere poterunt nunquam. Jam id plane accidit inter sodales a sacro Rosario. Nam sicut a sacerdotibus, divini Officii recitatione, publice jugiterque supplicatur, ideoque validissime: ita publica quodammodo, jugis, communis est supplicatio sodalium, quae fit recitatione Rosarii, vel Psalterii Virginis, ut a nonnullis etiam Romanis Pontificibus appellatum est. Quod autem, uti diximus, preces publice adhibitae multo iis praestent, quae privatim fundantur, vimque habeant impetrandi majorem, factum est, ut Sodalitati a sacro Rosario nomen ab Ecclesiae scriptoribus inditum fuerit »militiae pre- cantis, a Dominico Patre sub divinae Matris vexillo conscriptae,« quam scilicet divinam Matrem sacrae litterae et Ecclesiae fasti salutant daemonis errorumque omnium debellatricem. Enimvero Mariale Rosarium omnes, qui ejus religionis petant societatem, communi vinculo adstringit tamquam fraterni aut militaris contubernii, unde validissima quaedam acies conflatur, ad hostium impetus repellendos, sive intrinsecus illis, sive extrinsecus urgeamur, rite instructa atque ordinata. Quamobrem merito pii hujus instituti sodales usurpare sibi possunt verba illa S. Cypriani: Publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno, sed pro toto populo oramus, quia totus populus unum sumus.2 —- Ceterum ejusmodi precationis vim atque efficaciam annales Ecclesiae testantur, quum memorant et fractas navali proelio ad Echinadas insulas Turearum copias, et relatas de iisdem superiore saeculo ad Temesváriam in Pannonia et ad Corcyram insulam victorias nobilissimas. Prioris rei gestae memoriam perennem exstare voluit Gregorius XIII. die festo instituto Mariae victricis honori, quem diem postea Clemens XI. Decessor Noster titulo Rosarii consecravit, et quotannis celebrandum in universa Ecclesia decrevit. Ex eo autem, quod precans haec militia sit »sub divinae Matris vexillo conscripta«, nova eidem virtus, novus honor accedit. Huc maxime spectat repetita crebro in Rosarii ritu post orationem dominicam angelica salutatio. Tantum vero abest, ut hoc dignitati Numinis quodammodo adversetur, quasi suadere videatur majorem nobis in Mariae patroconio fiduciam esse collocandam, quam in divina potentia, ut potius nihil Ipsum facilius permoveat propitiumque nobis efficiat. Catholica enim fide docemur, non ipsum modo Deum esse precibus exorandum, sed beatos quoque caelites,3 licet ratione dissimili, quod a Deo, tamquam a bonorum omnium fonte, ab his, tamquam ab intercessoribus petendum sit. Oratio, inquit S. Thomas, porrigitur alicui dupliciter, uno modo, quasi per ipsum implenda, alio modo, sicut per ipsum impetranda. Primo quidem modo soli Deo orationem porrigimus, quia omnes orationes nostrae ordinari debent ad gratiam et ad gloriam consequendam, quae solus Deus dat, secundum illud Psalmi LXXXIII., 12: „gratiam et gloriam dabit Dominus.“ Sed secundo modo orationem porrigi1 Act. I, 14. — 2 De orat, domin. — 3 Cone. Trid. sess. XXV.