A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

35 salutem. Et quoniam populorum salus, ad quam nata est Ecclesia, plane postulat, ut haec munus idem in perpetuitatem temporum persequatur, perennis idcirco vita atque virtus a Spiritu Sancto suppetit, quae Ecclesiam conservat augetque: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit, vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis.1 Ab ipso namque episcopi constituuntur, quorum ministerio non modo tilii generantur, sed etiam patres, sacerdotes videdicet, ad eam regendam enutriendamque eodem sanguine, quo est a Christo redempta: Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.2 Utrique autem, episcopi et sacerdotes, insigni Spiritus munere id habent, ut peccata pro potestate deleant, secundum illud Christi ad Apostolos: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.* Porro Ecclesiam opus esse plane divinum, alio nullo argumento praeclarius constat, quam charismatum, quibus undique illa ornatur splendore et gloria, auctore nimirum et datore Spiritu Sancto. Atque hoc affirmare sufficiat, quod quum Christus caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit ejus anima: Quod est in corpore nostro anima, id est Spiritus Sanctus in corpore Christi, quod est Ecclesia.* — Quae ita quum sint, nequaquam comminisci et expectare licet aliam ullam ampliorem uberioremque divini Spiritus manifestationem et ostensionem, quae enim nunc in Ecclesia habe­tur, maxima sane est, eaque tamdiu manebit, quoad Ecclesiae contingat, ut, militiae emensa stadium, ad triumphantium in caelesti societate laetitiam educatur. Quantum vero et quo modo Spiritus Sanctus in animis singulorum agat, id non minus admirabile est, quamquam intellectu paulo est difficilius, eo etiam, quia omnem intuitum fugiat oculorum. — Haec pariter Spiritus effusio tantae est copiae, ut Christus ipse, cujus de munere proficiscitur, abundantissimo amni similem dixerit, prout est apud Joannem: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, /lumina de ventre ejus fluent aquae vivae; cui testimonio idem Evangélista explanationem subjicit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.b Certum quidem est, in ipsis etiam hominibus justis, qui ante Christum fuerunt, insedisse per gratiam Spiritum Sanctum, quemadmodum de prophetis, de Zacharia, de Joanne Baptista, de Simeone et Anna scriptum accepimus; quippe in Pentecoste non ita se Spiritus Sanctus tribuit, ut tunc primum esse sanctorum inhabitator inciperet, sed ut copiosius inundaret, cumulans sua dona, non inchoans, nec ideo novus opere, quia ditior largitate.6 Verum, si et illi in filiis Dei numerabantur, conditione tamen perinde erant ac servi, quia etiam filius nihil differt a servo, quousque est sub tutoribus et actoribus :7 ac, praeterquam quod justitia in illis non erat nisi ex Christi meritis adventuri, communicatio Spiritus Sancti post Christum facta multo est copiosior, propemodum ut arram pretio vincit res pacta, atque ut imagini longe praestat veritas. Hoc propterea affirmavit Joannes: Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorifícatus 8 Statim igitur ut Christus, ascendens in altum, regni sui gloria tam laboriose parta potitus est, divitias Spiritus Sancti munifice reclusit, dedit dona hominibusJ Nam certa illa Spiritus Sancti datio vel missio j>ost 1 Ib. XIV., 16., 17. — 2 Act. XX., 28. — 3 Joann. XX., 22., 23. — 4 S. Aug. serw. CLXXXVII de temp. — 5 VII. 38., 39. — 6 S. Leo M. hum. III., de Pentec. — 7 Gal. IV., 1., 2. — 8 VII., 39. — 0 Eph. IV., 8.

Next

/
Thumbnails
Contents