A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
36 clarificationem Christi futura erat, qualis nunquam antea fuerat, neque enim antea nulla fuerat, sed talis non fuerat.1 Siquidem natura humana necessario serva est Dei: Creatura serva est, servi nos Dei sumus secundum naturam,2 quin etiam ob communem noxam natura nostra omnis in id vitium dedecusque prolapsa est, ut praeterea infensi Deo extiterimus: Eramus natura filii irae.3 Tali nos a ruina exitioque sempiterno nulla usquam vis tanta erat, quae posset erigere et vindicare. Id vero Deus, humanae naturae conditor, summe misericors praestitit per Unigenam suum, cujus beneficio factum, ut homo in gradum nobilitatemque, unde exciderat, cum donorum locupletiore ornatu sit restitutus. Eloqui nemo potest, quale sit opus istud divinae gratiae in animis hominum, qui propterea luculenter tum in sacris litteris, tum apud Ecclesiae patres et regenerati, et creaturae novae, et consortes divinae naturae, et filii Dei, et deifici, similibusque laudibus appellantur. Jamvero tam ampla bona non sine causa debentur quasi propria Spiritui Sancto. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater; idemque paterni amoris suavitate corda perfundit: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.* Cui rei declarandae opportune cadit ea, quam Angelicus perspexit, similitudo inter utramque Spiritus Sancti operam ; quippe per eum ipsum et Christus est in sanctitate conceptus, ut esset Filius Dei naturalis, et alii sanctificantur, ut sint lilii Dei adoptivi.5 Ita multo quidem nobilius, quam in rerum natura fiat, ab amore oritur spiritualis regeneratio, ab Amore scilicet increato. Hujus regenerationis et renovationis initia sunt homini per baptisma; in quo Sacramento, spiritu immundo ab anima depulso, filabitur primum Spiritus Sanctus, eamque similem sibi facit: Quod natum est ex Spiritu, spiritus est.6 Uberiusque per sacram confirmationem, ad constantiam et robur christianae vitae, sese dono dat idem Spiritus; a quo nimirum fuit victoria martyrum et virginum de illecebris corruptelarum triumphus. Sese, inquimus, dono dat Spiritus Sanctus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobisň Ipse enimvero non modo affert nobis divina munera, sed eorumdem est auctor, atque etiam munus ipse est supremum, qui a mutuo Patris Filiique amore procedens, jure habetur et nuncupatur altissimi donum Dei. Cujus doni natura et vis quo illustrius pateat, revocare oportet ea, quae in divinis litteris tradita sacri doctores explicaverunt, Deum videlicet adesse rebus omnibus in eisque esse per potentiam, in quantum omnia ejus potestati subduntur; per praesentiam, in quantum omnia nuda sunt et aperta oculis ejus; per essentiam, in quantum adest omnibus, ut causa essendi.3 At vero in homine est Deus non tantummodo ut in rebus, sed eo amplius cognoscitur ab ipso et diligitur, quum vel duce natura bonum sponte amemus, cupiamus, conquiramus. Praeterea Deus ex gratia insidet animae justae tamquam in templo, modo penitus intimo et singulari; ex quo etiam sequitur ea necessitudo caritatis, qua Deo adhaeret anima conjunctissime, plus quam amico amicus possit benevolenti maxime et dilecto, eoque plene suaviterque fruitur. Haec autem mira conjunctio, quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum 1 S. Aug. de Trin. 1. IV., c. 20. — 2 S. Cyr. alex. Thesaur. 1. V. c. 5. — 3 Eph. 11, 3. — 4 Rom. VIII., 15, 16. — 6 S. Th. 3-a, q. XXXII., a. I. — 0 Joann. III., 7. — 7 Rom. v. 5. — 8 S. Th. i-a, q. VIII., a. 3.