A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
34 ritus Sancti. Ad rem apposite Augustinus: Iste modus, inquit, quo est natus Christus de Spiritu Sancto, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso primo exordio naturae suae, quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset Filius I)ei, qui Filius hominis, et Filius hominis, qui Filius Dei.' Divini autem Spiritus opera non solum conceptio Christi effecta est, sed ejus quoque sanctificatio animae, quae unctio in sacris libris nominatur :* atque adeo omnis ejus actio praesente Spiritu peragebatur,3 praecipueque sacrificium sui: Per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo.' Ista qui perpenderit, nihil erit ei mirum, quod charismata omnia almi Spiritus in animam Christi influxerint. Namque in ipso copia insedit gratiae singulariter plena, quanto maximo videlicet modo atque efficacitate haberi possit; in ipso omnes sapientiae scientiaeque thesauri, gratiae gratis datae, virtutes, donaque omnino omnia, quae tum Isaiae oraculis nun- ciata,5 tum significata sunt admirabili ea columba ad Jordanem, quum eas aquas suo Christus baptismate ad sacramentum novum consecravit. Quo loco illa ejusdem Augustini recte conveniunt: Absurdissimum est dicere, quod Christus, quum jam triginta esset annorum, accepit Spiritum Sanctum, sed venit ad baptismum, sicut sine peccato, ita non sine Spiritu Sancto. Tunc ergo, scilicet in baptismate, corpus suum, idest Ecclesiam, praefigurari dignatus est, in (pia praecipue baptizati accipiunt Spiritum Sanctum.6 Itaque Spiritus Sancti et praesentia conspicua super Christum et virtute intima in anima ejus, duplex ejusdem Spiritus praesignificatur missio, ea nimirum, quae m Ecclesia manifesto patet, et ea, quae in animis justorum secreto illapsu exercetur. Ecclesia, quae jam concepta ex latere ipso secundi Adami, velut in cruce dormientis, orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit die celeberrima Pentecostes. Ipsaque die beneficia sua Spiritus Sanctus in mystico Christi corpore prodere coepit, ea mira effusione, quam Joel propheta jampridem viderat:7 nam Paraclitus sedit super Apostolos, ut novae coronae spirituales per linguas igneas imponerentur capiti illorum.» Tum vero Apostoli de monte descenderunt, ut Chrysostomus scribit, non tabulas lapideas in manibus portantes, sicut Moyses, sed Spiritum in mente circumferentes, et thesaurum quemdam ac fontem dogmatum et charismatum effundentes.9 Ita plane eveniebat illud extremum Christi ad Apostolos suos promissum de Spiritu Sancto mittendo, qui doctrinae, ipso afflante, traditae completurus ipse esset et quodammodo obsignaturus depositum: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.10 Hic enim, qui Spiritus est veritatis, utpote simul a Patre, qui verum aeternum est, simul a Filio, qui veritas est substantialis, procedens, haurit ab utroque una cum essentia omnem veritatis, quanta est, amplitudinem, quam quidem veritatem impertit ac largitur Ecclesiae, auxilio praesentissimo providens, ut ipsa ne ulli unquam errori obnoxia sit, utque divinae doctrinae germina alere copiosius in dies possit et frugifera praestare ad populorum 1 1 Enchir. c. XXXX. S. Th. 3-a q. XXXII. a. 1. — 2 Actor. X., 38. — 3 S. Basii, de Sp. S. c. XVI. — * Hebr. IX., 14. — 5 IV., I., XI., 2., 3. — r' De Triu. 1. XV., c., 26. — ’ II., 28., 29. — 8 Cyr. hierosol. catech. 17. — 9 In Matt. hom. L, II Cor. III., 3. — 10 Joann. XVI., 12., 13.