A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
21 Volumus autem, ut harum litterarum exemplis, etiam impressis, manu tamen Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi his praesentibus ostensis haberetur. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, limitationis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. — Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae1 millesimo octingentesimo nonagesimo sexto, VIII. Kalendas Februarias,2 Pontificatus Nostri decimo nono. A. Card. Macchi. A. Panici, Subdatarius. Visa de Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco j Plumbi. Reg. in Secret. Brevium. I. Cuffnonius. Jaurini, die 24-a Februarii 1897. Viennae, die 8. Februarii 1897. Nr. 568. Excellentissime et Reverendissime Domine! Nemini latet, Summum Pontificem per violentam temporalis dominii exspoliationem sub hostili dominatione constitutum fuisse ac proinde materialibus subsidiis evasisse destitutum, quibus Ecclesiae necessitatibus occurrere valeat. Accedit autem, quod cum necessitates ipsae continuo incrementum suscipiant, oblationes vero fidelium ex pluribus temporum locorumque adjunctis diminuantur. Hisce de causis et attenta praesertim actione, qua Summus Pontifex Leo XIII. salutiferum atque vere Apostolicum Opus, Deo adspirante, aggressus est, Ecclesias nempe dissidentes ad unitatem catholicam reducendi, mihi per autographas Litteras in mandatis dare dignatus est, ut Venerabiles Praesules Imperii Austro-Hungarici Suo Augusto Nomine excitem, quatenus Ipsi per parochos Christifideles de istis necessitatibus instruere velint et eorum filialem pietatem ac charitatem magis magisque inflamment ad Supremo Ecclesiae Pastori et Patri amantissimo, multiplicatis largitionibus, subveniendum. Ut vero opus utiliorem organisationem obtineat, Beatissimo Patri maxime opportunum et fini respondens videtur, ut Episcopi duo de solemnioribus anni festis statuant ad stipem in singulis Ecclesiis colligendam, oblationes vero collectas ad Apostolicam Nuntiaturam Reverendissimi Ordinarii mittere curabunt, ut in registra speciali ad hoc destinato inscribantur et suo tempore oculis Sanctitatis Suae subjiciantur. Supervacaneum omnino mihi videtur pluribus verbis uti ad zelum Excellentiae Vestrae Reverendissimae fovendum, cum omnibus compertum sit, quanta filiali pietate et egregia in Apostolicam Sedem observantia praedita sit Excellentia Vestra. Hoc unum in memoriam revocare opportunum esse autumo, agi nempe de negotio, cum quo libertas et independentia Summi Pontificis arctissime connexa est. Nr. 508. Collectiones symbolarum pro Summo Pontifice. 1 Annus Incarnationis incipit festo Annuntiationis B. M. V. — 2 Die 25-a Januarii 1897.