A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

13 Nr. IV. LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Officiorum ac munerum, quae diligentissime sanctissimeque servari in hoc apostolico fastigio oportet, hoc caput atque haec summa est: assidue vigilare atque omni ope contendere, ut integritas fidei morumque Christianorum ne quid detrimenti capiat. Idque, si unquam alias, maxime est necessarium hoc tempore, cum, effrena­tis licentia ingeniis ac moribus, omnis fere doctrina, quam servator hominum Jesus Christus tuendam Ecclesiae suae ad salutem generis humani permisit, in quo­tidianum vocatur certamen atque discrimen. Quo in certamine variae profecto atque innumerabiles sunt inimicorum calliditates artesque nocendi; sed cum­primis est plena periculorum intemperantia scribendi disseminandique in vulgus, quae prave scripta sunt. Nihil enim cogitari potest perniciosius ad inquinandos animos per contemptum religionis perque illecebras multas peccandi. Quamobrem tanti metuens mali, et incolumitatis fidei ac morum custos et vindex, Ecclesia matur­rime intellexit, remedia contra ejusmodi pestem esse sumenda; ob eamque rem id perpetuo studuit, ut homines, quoad in se esset, pravorum librorum lectione, hoc est pessimo veneno, prohiberet. Vehemens hac in re studium beati Pauli viderunt proxima originibus tempora; similique ratione perspexit sanctorum Patrum vigilantiam, jussa episcoporum, Conciliorum decreta omnis consequens aetas. Praecipue vero monumenta litterarum testantur, quanta cura diligentiaque in eo evigilaverint romani Pontifices, ne haereticorum scripta, malo publico, impune serperent. Plena est exemplorum vetustas. Anastasius 1 scripta Origenis perniciosiora, Innocentius I. Pelagii, Leo magnus Manichaeorum opera omnia gravi edicto damna­vere. Cognitae eadem de re sunt litterae decretales de recipiendis et non recipiendis libris, quas Gelasius opportune dedit. Similiter, decursu aetatum, Monotheletarum, Abaelardi, Marsilii Patavini, Wicleffi et Hussii pestilentes libros sententia apostolicae .Sedis confixit. Saeculo autem decimo quinto, comperta arte nova libraria, non modo in prave scripta animadversum est, quae lucem aspexissent, sed etiam ne qua ejus generis posthac ederentur, caveri coeptum. Atque hanc providentiam non levis aliqua causa, sed omnino tutela honestatis ac salutis publicae per illud tempus postulabat propterea, quod artem per se optimam, maximarum utilitatum parentem, christianae gentium humanitati propagandae natam, in instrumentum ingens ruinarum nimis multi cele­riter deflexerant. Magnum prave scriptorum malum ipsa vulgandi celeritate majus erat ac velocius effectum. Itaque saluberrimo consilio cum Alexander VI., tum Leo X. decessores Nostri certas tulere leges, utique congruentes iis temporibus ac moribus, quae officinatores librarios in officio continerent. Nr. 507. Constitutio Apostolica de prohibi­tione et censura librorum.

Next

/
Thumbnails
Contents