A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
14 Mox graviore exorto turbine multo vigilantius ac fortius oportuit malarum haereseon prohibere contagia. Idcirco idem Leo X., posteaque Clemens VII. gravissime sanxerunt, ne cui legere neu retinere Lutheri libros fas esset. Cum vero pro illius aevi infelicitate crevisset praeter modum, atque in omnes partes pervasisset perniciosorum librorum impura colluvies, ampliore ac praesentiore remedio opus esse videbatur. Quod quidem remedium opportune primus adhibuit Paulus IV. decessor Noster, videlicet elencho proposito scriptorum et librorum, a quorum usu cavere fideles oporteret. Non ita multo post Tridentinae Synodi Patres gliscentem scribendi legendique licentiam novo consilio coercendam curaverunt. Eorum quippe voluntate jussuque lecti ad id praesules et theologi non solum augendo perpoliendoque Indici, quem Paulus IV. ediderat, dedere operam, sed Regulas etiam conscripsere in editione, lectione, usuque librorum servandas, quibus Regulis Pius IX. apostolicae auctoritatis robur adjecit. Verum salutis publicae ratio, quae Regulas Tridentinas initio genuerat, novari aliquid in eis, labentibus aetatibus, eadem jussit. Quamobrem romani Pontifices, nomi- natimque Clemens VIII., Alexander VII., Benedictus XIV., gnari temporum et memores prudentiae, plura decrevere, quae ad eas explicandas atque accommodandas tempori valuerunt. Quae res praeclare confirmant praecipuas romanorum Pontificum curas in eo fuisse perpetuo positas, ut opinionum errores morumque corruptelam, geminam hanc civitatum labem ac ruinam, pravis libris gigni ac disseminari solitam, a civili hominum societate defenderent. Neque fructus fefellit operam, quamdiu in rebus publicis administrandis rationi imperandi ac prohibendi lex aeterna praefuit, rectoresque civitatum cum potestate sacra in unum consensere. Quae postea consecuta sunt, nemo nescit. Videlicet cum adjuncta rerum atque hominum sensim mutavisset dies, fecit id Ecclesia prudenter more suo, quod, perspecta natura temporum, magis expedire atque utile esse hominum saluti videretur. Plures Regularum Indicis praescriptiones, quae excidisse opportunitate pristina videbantur, vel decreto ipsa sustulit, vel more usuque alicubi invalescente antiquari benigne simul ac provide sivit. Recentiore memoria, datis ad Archiepiscopos Episcoposque e principatu pontificio litteris, Pius IX. Regulam X. magna ex parte mitigavit. Praeterea, propinquo jam Concilio magno Vaticano, doctis viris, ad argumenta paranda delectis, id negotium dedit, ut expenderent atque aestimarent Regulas Indicis universas, judiciumque ferrent, quid de iis facto opus esset. Illi commutandas, consentientibus sententiis, judicavere. Idem se et sentire et petere a Concilio plurimi ex Patribus aperte profitebantur. Episcoporum Galliae exstant hac de re litterae, quarum sententia est, necesse esse et sine cunctatione faciendum, ut illae Regulae et universa res Indicis novo prorsus modo nostrae aetati melius attemperato et obsematu faciliori instaurarentur. Idem eo tempore judicium fuit Episcoporum Germaniae, plane petentium, ut Regulae Indicis . . . recenti revisioni et redactioni submittantur. Quibus Episcopi concinunt ex Italia aliisque e regionibus complures. Qui quidem omnes, si temporum, si institutorum civilium, si morum popu-