A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
IOI Nr. XXL LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Felicitate quadam nec sane fortuito factum putamus, ut Nobis olim, in episcopatu gerendo, ex omnibus Italiae provinciis una Francisci Assisiensis parens atque altrix Umbria contingeret. Assuevimus enim acrius et attentius de patre seraphico locorum admonitu cogitare; cumque indicia ejus permulta, ac velut impressa vestigia passim intueremur, quae non memoriam ejus solum Nobis afferebant, sed ipsum videbantur in conspectu Nostro ponere; cum Alverniae juga semel atque iterum ascensu superavimus; cum ob oculos ea loca versarentur, ubi editus ac susceptus in lucem, ubi corporis exsolutus vinclis, unde ipso auctore tanta vis bonorum, tanta salus in omnes orientis atque obeuntis solis partes influxit: licuit profecto plenius ac melius cognoscere, quanto viro quantum munus assignatum a Deo. Mire cepit Nos franci- scana species atque torma; quoniamque intimam franciscalium institutorum virtutem magnopere ad Christianam vitae rationem videbamus conduxisse, neque eam esse hujusmodi, ut consenescere vetustate possit, propterea in ipso episcopatu Perusino, ad Christianam pietatem augendam tuendosque in multitudine mores probos, Ordinem Tertium, quem Nosmetipsi viginti quinque jam annos profitemur, dedita opera restituere ac propagare studuimus. Eumdem animum m hoc apostoliéi muneris fastigium eamdemque voluntatem ex eo tempore susceptam attulimus. Ob eamque caussam cum non circumscripte, sed ubique gentium eum ipsum Ordinem florere in spem beneficiorum veterum cuperemus, praescripta legum, quibus regeretur, quatenus opus esse visum est, temperavimus, ut quemvis e populo christiano invitaret atque alliceret effecta mollior et accommodatior temporibus disciplina. Expectationem desiderii ac spei Nostrae sat implevit exitus. Verumtamen Noster erga magnum Franciscum et erga res ab eo institutas singularis amor omnino quiddam adhuc postulabat: idque efficere Deo aspirante decrevimus. Animum videlicet studiumque Nostrum nunc convertit ad sese francisca- nus Ordo princeps; nec sane facile reperiatur, in quo evigilare enixius atque amantius curas cogitationesque Nostras oporteat. Insignis est enim et benevolentia studioque Sedis Apostolicae dignissima ea, quae Fratrum Minorum familia nominatur, beati Francisci frequens ac mansura soboles. Ei quidem parens suus, quas leges, quae praecepta vivendi ipse dedisset, ea omnia imperavit, ut religiosissime custodiret in perpetuitate consequentium temporum; nec frustra imperavit. Vix enim societas hominum est ulla, quae tot virtuti rigidos custodes eduxerit, vel tot nomini christiano praecones, Christo martyres, caelo cives ediderit; aut in qua tantus virorum proventus, qui iis artibus, quibus qui excellunt praestare ceteris judicantur, rem Christianam remque ipsam civilem illustrarint, adjuverint. Horum quidem bonorum non est dubitandum majorem et constantiorem futuram ubertatem fuisse, si arctissimum conjunctionis concordiaeque vinculum, quale in prima Ordinis aetate viguit, perpetuo mansisset; quia virtus quanto est Nr. 2033. Constitutio Apostolica de unitate ordinis Fratrum Minorum instauranda.