A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
102 magis unita, tanto est fortior, et per separationem minuitur.1 Quod optime viderat et caverat mens provida Francisci, quippe qui suorum societatem praeclare finxit fundavitque, ut corpus unum non solubili compage aptum et connexum. Quid revera voluit, quid egit aliud, cum unicam proposuit vivendi regulam, quam omnes sine ulla nec temporum nec locorum exceptione servarent, vel cum unius rectoris maximi potestati subesse atque obtemperare jussit universos? Ejusmodi tuendae concordiae praecipuum et constans in eo studium fuisse, perspicue discipulus ejus confirmat Thomas a Celano, qui assiduum, inquit, votum vigilque studium in eo fuit: custodire inter fratres vinculum pacis, ut quos idem spiritus traxerat, idemque genuerat pater, unius matris gremio pacifice foverentur.2 Verum satis in comperto sunt posteriores casus. Nimirum sive quod flexibiles hominum sunt voluntates et varia solent esse ingenia in congregatione plurimorum, sive quod communium temporum cursus sensim ac pedetentim alio flexisset, hoc certe usu venit franciscanis, ut de instituenda vita communi aliud placeret aliis. Concordissimam illam communionem, quam Franciscus spectarat et secutus erat, quamque sanctam esse apud suos voluerat, duae res potissimum continebant: studium voluntariae paupertatis, atque ipsius imitatio exemplorum in reliquarum exercitatione virtutum. Haec franciscani intituti insignia, haec ejus fundamenta incolumitatis. At vero summam rerum inopiam, quam vir sanctissimus in omni vita adamavit unice, ex alumnis ejus optavere nonnulli simillimam; nonnulli, quibus ea visa gravior, modice temperatam maluerunt. Quare aliorum ab aliis secessione facta, hinc Observantes orti, illinc Conventuales. Similiter rigidam innocentiam, altas magnificasque virtutes, quibus ille ad miraculum eluxerat, alii quidem imitari animose ac severe, alii lenius ac remissius velle. Ex prioribus iis fratrum Capulatorum familia coalita, divisio tripartita consecuta est. Non idcirco tamen exaruit Ordo; nemo est enim quin sciat, sodales singularum, quas memoravimus, disciplinarum praeclaris in Ecclesiam meritis praestitisse et fama virtutum. De Ordine Conventualium, item de Capulatorum nihil omnino decernimus novi. Legitimum disciplinae suae jus, uti possident, ita possideant utrique in posterum. Eos tantummodo hae litterae Nostrae spectant, qui concessu Sedis Apostolicae antecedunt loco et honore ceteros, quique Fratrum Minorum merum nomen, a Leone X. acceptum,3 retinent. Horum quoque in aliqua parte non est omnium vita consentiens. Quandoquidem communium jussa legum universi observare studuerunt, sed aliis alii severius. Quae res quatuor genera, ut cognitum est, effecit: Observantes, Reformatos, Excalciatos seu Alcantarinos, Recollectos, et tamen non sustulit funditus societatem. Quamvis enim privilegiis, statutis, varioque more altera familia ab altera differret, et cum provincias, tum domos tironum unaquaeque proprias obtineret, constanter tamen omnes, ne principium prioris coagmentationis interiret, obtemperationem uni atque eidem antistiti retinuerunt, quem Ministrum generalem totius Ordinis Minorum, uti jus est, vocant.4 Utcumque sit, quadripartita istaec distributio, si majorum spem bonorum, quam perfecta communitas attulisset, intercepit, non fregit vitae disciplinam. Quin etiam cum singulae auctores adjutoresque habuerint 1 S. Thom. 2. 2-ae quaest. XXXVII. a. 2. ad 3-m. — 2 Vita secunda P. III., c. CXXI. — 8 Const. Ite et vos IV. kal. Jun. 1517. — 4 Leon. X. Const. cit. Ite et vos.