A Győri Püspökség Körlevelei, 1896

Tartalomjegyzék

47 est, res tarnen ipsa suadet,' ut aliquid spectetur amplius, quod fluxum non sit, idemque communi bono solida afferat incrementa. Caput est, ut se respiciat Hun­gária ; et conscientia nobilitatis religiosissimorum patrum impulsa, nec ignara tem­porum, ad proposita digna nitatur. Vos nimirum, cujuscumque ordinis estis, appellat cohortatio Apostoli: State in fide. viriliter agite et confortamini1); eique concinat sane oportet una mens omnium et vox: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem2); Non inferamus crimen gloriae nostrae3). — Saeculi cursum universe contuentibus dolendum certe, Venerabiles Fratres, homines passim esse, eosque in sinu Ecclesiae nutritos, qui religionem catholicam neque opinione neque actione vitae proinde colant, ac digna est, paremve propemodum faciant cuilibet religionis formae, atque etiam suspectam invisamque habeant. Vix autem attinet dicere, quale illud sit, praestantissimam hanc patrum hereditatem degeneri sensu repudiare, et quam ingrati sit improvidique animi, beneficia ejus tum diu parta agnoscere nolle, tum in posterum expectanda negligere. Siquidem in sapientia institutisque catholicis virtus et efficientia inest, prout initio monuimus, mira prorsus et multiplex ad humanae societatis bonum; neque ea cum aetatibus exarescit, sed eadem semper et vivida, novis item temporibus, modo ne opprimatur, constanter est profutura. — Quod propius attingit populum vestrum, jam ei Nos de religione, per superiores litteras adsimilesque curas, satis consuluisse existimamus, aeque periculis denunciatis ab illa prohibendis, aeque adjumentis propositis, quae ad ejus libertatem dignitatemque aptius conducerent. Et quoniam a re religiosa res civilis dissociari nequit, huic etiam curationem opemque afferre, quod plane cohaeret cum Apostolico officio, vehementer studuimus. Nam quae Nobis visum est con­venienter temporibus vestris identidem suadere et praescribere, ea non exiguam partem, ut probe meministis, publicae quoque saluti ac prosperitati vertebant. Quod si, hoc ipso in genere, conjuncta bonorum studia impensius quotidie consiliis mo­nitisque Nostris sint responsura, quidni eam spem amplectamur, quae ex hac sae­culari memoria laetior efflorescit et quasi praelucet ad communium votorum exitum maturandum? Nemini sane civi optimo non id in votis fuerit, ut, sublatis dissentiendi causis, suus Ecclesiae ne abnuatur honos, ex quo pariter civitati luculentius niteat suus, in foedere ductuque avitae religionis. Inde fiet, ut auctoritas potestatum, mutua ordinum officia, institutio adolescentiae, talia plura recte se tueantur in veritate, in justitia, in caritate ; his enim maxime fundamentis praesidiisque civitates nituntur ac vigent. — Quae complexio bonorum, ut apud vos habeatur, qualis clariore patrum memoria fuit, id certe valiturum non minime est, si pietatis affectio erga romanam Ecclesiam, novis veluti auspiciis, ab eorum exemplo incitamenta capiat. Opportune quidem in publicis gaudiis illud etiam indictum novimus, ut honorificentissimum Stephani diadema insueta pompa per urbem principem, ad Sedem Comitiorum dedi­candam, certa die deferatur ; nihil quippe cum gloria nationis regumque vestrorum tam est connexum, nihil cum recta civilis rei temperatione tam congruit, quam sa­crum illud regiae potestatis insigne. At vero spe libet praesumere duplex praesta­») I. Cor. XVI. 13. — q Hebr. X, 23. — 3) I. Machab. IX, 10.

Next

/
Thumbnails
Contents