A Győri Püspökség Körlevelei, 1896
Tartalomjegyzék
48 bile emolumentum ex illa re facile oriturum. Alterum, ut in ordinibus atque in multitudine eo magis sacramentum firmetur obsequii fideique in augustam Domum Habsburgensem, quae idem diadema, ultro sibi a majoribus vestris delatum, ad felicitatem regni perpetuo gessit; alterum, quod est hujus propositi, ut copulata recordatio intimae patrum cum Cathedra Petri necessitudinis, quae per ipsum pontificale donarium rata sanctaque extitit, iisdem vinclis stabilitatem addat et robur. Sciat autem gens Hungarorum illustris, omnino se posse ac debere auctoritati et gratiae confidere Sedis Apostolicae, quae nec immemor erit unquam rerum ab ipsa pro catholico nomine praeclare gestarum, et pristinum erga ipsam animum providentiae indulgentiaeque maternae retinet, retinebit. — Quantum est in Nobis, si quidquam adhuc vestra causa curavimus et effecimus, ea Deus perbenigne ad successum foveat, Nobisque consilio et ope sua sic adsit, ut liceat eo vel amplius rationibus vestris gratificari. Per hanc praesertim faustitatem respiciat Ille praesen- tissimo numine Regem vestrum Apostolicum, ordines, clerum, populum universum ; faciatque affluentes eorum copia bonorum, quae ipse nationibus regnisque promisit custodientibus justitiam et pacem. Vos aeque respiciat omnes magna Domina vestra Maria, unaque Stephanus et Adalbertus, iidem regni apostoli et patroni caelestes, quorum salutari tutela, ab avis et majoribus tantopere explorata, cumulatiore in dies fructu laetemini. — Singulare votum summa caritate adjicimus. Fiat nimirum, ut cives omnes, quos unus ejusdem patriae commovet amor, eademque publicae gratulationis causa fraterno more conjungit, eos una eademque fides in felici complexu Ecclesiae matris aliquando devinciat. Vos autem, Venerabiles Fratres, omni vigilantia diligentiaque pergite, ut facitis, de populo vestro et de civitate mereri optime ; auspicemque divinorum munerum et peculiaris benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam benedictionem habete, quam singulis vobis cunctaeque Hungáriáé laetanti amantissime impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die i-a Maji anno 1896. Pontificatus Nostri decimo nono. LEO PP. XIII. Jaurini, die 21-a Maji 1896. Nr. 844. Obitus Joan- nis Holdházy El. Eppi, C. E. J. Canonici. Joannes Holdházy, El. Episcopus Tribunicensis, Abbas de Dégh, C. E. J. Canonicus et Archi-Diaconus Cathedralis, Suae Sanctitatis Summi Pontificis Camerarius Secretus, Ins. Ordinis Coronae ferreae III. Cl. Eques, post diuturnam et atrocem infirmitatem exemplari cum patientia et plena in divinam voluntatem resi- gnatione toleratam, susceptis pie identidem Sacramentis ecclesiasticis, placide in Domino obiit praeteriti mensis Aprilis die 15-a, anno aetatis suae 57-0, sacerdotii 34-0. Gratitudinis suae et charitatis erga Dioecesim praeclarum monumentum posuit: suam bibliothecam, rarae inter privatas ejusmodi collectiones amplitudinis, magno aere multis ab annis coadunatam ope testamentariae dispositionis Dioecesi donando, et posthumae suae substantiae, detractis piis legatis, haeredem fundum Bibliothecae Dioecesanae in aedibus Seminarii majoris custoditae et praedicta sua donatione insigniter auctae constituendo. Oremus solita ad aram suffragia persolven-