A Győri Püspökség Körlevelei, 1896

Tartalomjegyzék

44 adveniat, quae, favente Deo, saecularis celebritatis et laetitiam augeat et fructus multiplicet. In tota rerum serie, quarum apud vos commemoratio cultu magnifico apparatur, religionis catholicae ea omnino elucet atque eminet virtus, quae optima est incolumitatis publicae conciliatrix, bonorumque omne genus parens vel fautrix in populis. Sane, quod prudentiores vestrarum rerum scriptores ajunt, occupatas istic regiones natio Hungarorum nec diu nec prospere tenuisset, nisi eam doctrina et gratia evangelica, jugo supestitionis exemptam, monendo ac mitigando, ad illa adduxisset: jura gentium vereri, laedere neminem, clementiam induere, colere studia pacis, principibus tamquam Deo subesse, fraternitatem domi forisque exercere. — Admirabili modo in Gejza duce et in primoribus gentis catholicae fidei apud vos consecrata sunt initia; agente in primis sancto episcopo Adalberto, viro apostolicis laboribus et martyrii denique laurea clarissimo. Quae quidem initia tanto praestan- tiora extiterunt. quanto et tempora et loca periculosius patebant funesto cum Ec­clesia roinana dissidio ab orientalibus erumpenti. Coepta patris institit perfecitque Stephanus, Christianus princeps spectatissimi exempli, divinae in vos benignitatis consiliis magno animi et operae ardore obsecutus. Qui merito gentis vestrae firma­mentum praecipuum ac lumen ideo salutatur, quod eam, religionis verae beneficio, non modo ad sempiternae adeptionem salutis, summum bonorum omnium, instruxit, sed ceteris etiam expetendarum rerum praesidiis auxit et nobilitavit. Eo ipso principe, qui pietate excelsa sceptrum suum augustae Dei Matri et beatissimo Petro oblatum dedicatumque voluit, inita est inter romanos Pontifices et reges populumque Hun­gáriáé illa studiorum officiorumque vicissitudo, quae a Nobis alias est collaudata. Ejusdem conjunctionis sacratum quasi vinculum ad perpetuitatem fuit corona regia, Christi Servatoris et Apostolorum iconibus distincta, quam Stephano Silvester II. decessor Noster dono misit, quum regium ei attribuit nomen, quod apud vos Christi fidem longe lateque diffuderit.1) Illud autem est commemoratu dignum, quod simul Hungarorum comprobat in obsequio Petri constantiam, ut scilicet eadem corona varias gravesque temporum procellas salva pertulerit, pristino fulgens honore, perinde semper habita religioseque custodita tamquam regni decus maximum et praesidium. Ejusmodi auspiciis factum est, ut crescens opibus Hungária easdem ingressa sit vias, quibus populi incedebant christianae Europae adolescentis, et proprium generis ingenium, validum erectumque, eo felicius ad omnem virtutis humanitatisque appulerit laudem. Inde, praeter commoda et ornamenta cetera, haud exiguus provenit hominum numerus, qui sanctitate vitae, doctrina, litteris, artibus, gestis muneribus, semetipsos et patriam verissime illustrarunt. — Atque rem sane optimam ii moliun­tur, qui, ut allatum est, talium religionis promeritorum selectam copiam, monumentis ex oblivione et silentio eductis, in lucem per sollemnia ipsa proferendam oculisque exponendam curant. Porro monumenta litterarum quum vestra, tum ea, quibus apostolica Nostra tabularia abundant, summa consensione illud testantur, quod permagni interest, ‘) Clemens XIII. P. M. in alloc. Si qui militari, die I. Oct. a 1758.

Next

/
Thumbnails
Contents