A Győri Püspökség Körlevelei, 1896

Tartalomjegyzék

45 praesertim hoc tempore, reputare. Videlicet quales fuerint apud majores vestros Ecclesiae partes in jure publico sive constituendo sive administrando: ejus certe sapientia, disciplina, aequitas, cunctis ordinibus libentissimis, usquequaque influxit. — Civilis praeterea libertatis, pro qua populus vester nunquam destitit propugnare, Pontifices romani tutores vindicesque se, quodcumque illa in periculum ac discrimen vocata est, vel rogati vel ultro praebuerunt. Id saepius olim accidit; tunc in primis, quum impetus acerrimorum fidei sanctae hostium oportuit refutari. Qua in parte nemo quidem unus non consenserit, clades teterrimas, quae simul plerisque ex occidente populis imminebant, Hungarorum constantia invicta esse depulsas; nulli tamen obscurum est, ad eam eventuum felicitatem decessores Nostros contulisse multum, suppeditata pecunia, missis auxiliis, conciliatis foederibus, praesidio caelesti exorato. Id potissimum praestitit Innocentius XI., cujus perennat nomen, ab utroque clarum insigni facto, liberatä nempe circumsedentibus infeste armis Vindobona, et Buda, urbe primaria vestra, post diutinam oppressionem magnifice vindicata. — Item Gregorio XIII. immortale in gentem vestram stat meritum. Quum enim et istic, ob studia novarum rerum ex finitimis infusa populis, religio graviter laboraret, saluberrimum ille consilium, quod jam aliis pro nationibus sapienter liberaliterque perfecerat, idem pro Hungária, tamquam insigni et amplo Christiani orbis membro, suscepit. Scilicet collegium vobis in Urbe condidit, quod deinde Germanico adjungendum censuit, in quo delecti alumni ad doctrinas virtutesque sacerdotio dignas exquisitius instituti, operam ecclesiis vestris fructuosiorem aliquando navarent; id quod non intermissa ubertate evenit, multis etiam eductis, qui episcopalem gradum magna laude parique Ecclesiae et civitatis decore tenuerunt. Isthaec Nos similiaque beneficia, quae continua Ecclesiae gratia sunt in genus vestrum profecta, libentes agnovimus non tam esse patriis consignata fastis, quam in animis civium alte manere insculpta. Instar omnium locuples testis est, inde a saeculo quinto decimo, Joannes ille Hunyades, cujus consilium et fortitudinem nunquam Hungária non efferet memor; is igitur grate diserteque affirmavit: Haec patria, nisi stetisset fide, opibus, reor, non fuisset statura; eodemque regni mo­deratore ordines cuncti, communi ad Nicolaum V. epistola, professi sunt: Utcumque sumus, Apostolica maxime gratia enutriti consistimus. Quibus testificationibus tantum abest, ut consecutae aetates quidquam ademerint ponderis, ut non minimum potius addidisse, beneficiis auctis, videantur. — Emergitque in Hungaris, quemadmodum id semper magno opere enisi sint, praecipuaeque sibi duxerint gloriae, ut regnum suum Apostolicae Sedi, tamquam peculiare et deditissimum, quam maxime ob­strictum tenerent. Huic rei complura quidem ex actis publicis suffragantur: vel litterae a regibus et optimatibus ad Pontifices romanos summa cum pietate perscriptae, vel exempla magnanimae strenuaeque virtutis, quae ante etiam, quam contra irruentes Mahometanorum copias contenderet, suppetias venit Ecclesiae, ad jura ejus tutanda ulciscendasve perduellium injurias. At, ne fusius ea persequamur, satis loquuntur, quae multis modis intercessere, officia regi Ludovico Magno cum Innocentio VI. et Urbano V., plena fidei et observantiae, plena benevolentiae et laudis. Eaque sunt commemorabilia, quae Matthias rex Paulo II. rescripsit adhortanti, ut nomini catho-

Next

/
Thumbnails
Contents