A Győri Püspökség Körlevelei, 1896
Tartalomjegyzék
48 Nr. V. DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. R. E. PRESBYTERIS CARDINALIBUS CLAUDIO VASZARY ARCHIĽPISCOPC STRIGONIENSI, LAURENTIO SCHLAUCH EPISCOPO MAGNO-VARADINENSI LAT. RIT. CETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS HUNGÁRIÁÉ EPISCOPIS. LEO PP. XIII. DILECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM! Insignes Deo aeterno grates tota Hungária singularibus cum laetitiis agendas jure vos optimo decrevistis. Deo quippe, statori providentissimo et conservatori regnorum, si qua unquam natio, vestra maxime referre debet vim magnam beneficiorum, non pauca jam saecula difficilesque per casus, acceptam, quibus recolendis celebrandisque beneficiis peraptum obvenit tempus, patriae vestrae natali felicissime redeunte. In eo namque estis, ut annum numeretis millesimum, ex quo majores illi domicilia sedesque suas istis in regionibus collocaverunt, atque ies coepit Hungarica. — Constituta solemnia nihil dubitamus, quin dignum plane exitum honestissimaeque fecundum utilitatis sint habitura. Neque enim esse ullus potest sincera caritate civis, quem non decora tangant communis patriae, et cui non acres admoveat imitandi stimulos avita rerum gestarum gloria publice revocata. Ad haec accessio nobilis fiet ex consentiente suffragio excultarum, quotquot sunt, gentium, quae gaudia vestra amice consociantes, regnum certe gratulabuntur aptis legibus institutisque conditum, civili prudentia et virtute bellica conservatum, multis egregie factis in hanc provectum diuturnitatem et amplitudinem. — Nobismetipsis tam jucunda accidit faustitas vestra, quam quae jucundissima, nec quidquam optatius est, quam vobiscum, Venerabiles Fratres, praesentes in populo vestro mente animoque versari. Facit hoc praecipue tum Nostra erga Hungáriám catholicam peculiaris propensio et cura, tum vero ipsius in hanc Apostolicam Sedem atque in Nos plane studiosa voluntas, crebris significationibus declarata. Inter cetera, postremis hisce annis frequentes Hungaros Roma vidit, vobis rite ducentibus, ad sepulcra Apostolorum Principum venerabundos ; vidimus Nos coram effusos, quum testimonia fidei, obsequii, amoris, communi popularium nomine, exhiberent pulcherrima. Nec defuit eis benevolentia Nostra et opportunae exhortationis alloquium, ut animos in officiis sanctae professionis confirmaremus ; quamquam id consulto uberiusque praestitimus nationi universae, litteris ad vos semel atque iterum datis. Nunc autem, quandoquidem commeminisse juvat, qua verecundia et gratia clerus bonique omnes illa paterni animi argumenta acceperint, rursus ad vos, interpres caritatis Nostrae, haec epistola 1 Nr. 843. Leonis PP. XIII. epistola ad Episcopos Hungáriáé.