A Győri Püspökség Körlevelei, 1895

Tartalomjegyzék

11 ILTr. XV. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO H?]?. XIII. VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM ! Christi nomen et regnum in gentibus quotidie latius proferre, atque devios discordesque invitare ad Ecclesiae sinum et revocare, hoc nimirum, quemadmodum sentit animus sanctum in primis esse officium muneris supremi, quod gerimus, ita jamdiu est curis Nostris studiisque, apostolica urgente caritate, propositum. Hanc Nos ob causam sacras tueri ac multiplicare expeditiones, quarum potissimum ope Chri­stianae sapientiae lumen ad errantes diffunditur, ad easque sustentandas auxilia in catholicis populis corrogata submittere, nulla unquam ratione cessavimus. Fecimus id praesertim, datis anno pontificatus tertio encyclicis litteris Sancta Dei Civitas, eo consilio, ut praeclaro Instituto a Propagatione Fidei ampliorem catholicorum quum pietatem tum liberalitatem conciliaremus. Tunc persequi hortando libuit, quam ipsum modicis initiis ingressum ad quantam amplitudinem brevi tempore provenisset; quibus vel laudum testimoniis vel Indulgentiae muneribus Decessores Nostri illustres, Pius VII., Leo XII., Pius VIII., Gregorius XVI., Pius IX. idem ornassent; quam multum ex eo adjumenti sacris per orbem terrarum Missionibus allatum jam esset, et quam uberiora forent deinde expectanda. Neque exiguus, Dei beneficio, respondit hortationi fructus; quum sane, Episcoporum navitati et instantiae obsequente largi­tate fidelium, benemerentissimum opus hisce etiam proximis annis amplificatum videamus. — At nova jam subest graviorque necessitas, quae effusiores in hanc rem spiritus manusque catholicae caritatis desideret, vestramque acuat, Venerabiles Fratres, sollertiam. Nam, quod probe nostis, per apostolicam epistolam Praeclara Junio superiore editam, visum est Nobis Dei providentis servire consiliis, vocando et inci­tando gentes, quae ubique sunt, ad fidei Christianae unitatem; illud tamquam summum votorum optantibus, ut aliquanto per Nos maturetur promissum divinitus tempus, quo liet unum ovile et unus Pastor. —- Singularibus autem curis interea spectare Nos ad Orientem ejusque Ecclesias, multis nominibus insignes et venerandas, ex ipsis nuperrime intellexistis litteris apostolicis, quas perscripsimus de disciplina Orientalium conservanda et tuenda. Inde etiam satis compertae sunt vobis institutae rationes, quas, collatis diligenter consiliis cum Patriarchis earum gentium, exploravimus aptius ad exitum profuturas. Neque tamen diffitemur, hanc omnem causam difficultatibus impli­cari magnis, quibus eluctandis si quidem impar est virtus Nostra, totam nihilominus fiduciae constantiaeque vim, in quo maxime oportet, sitam habemus magno animo in Deo. Qui enim rei mentem Nobis et initia providus dedit, vires ipse opemque Nr. 525. Epistola encyclica Leonis PP. XIII. de Instituto pro­pagandae fidei succol­lando.

Next

/
Thumbnails
Contents