A Győri Püspökség Körlevelei, 1895

Tartalomjegyzék

12 ad perficiendum summa cum benignitate certe sufficiet; atque hoc est, quod enixis precibus ab ipso implorare contendimus, idemque ut fideles omnes implorent, vehe­menter hortamur. Divinis vero, quae fidenter expetimus, adjumentis quum humana prorsus accedere sit necesse, eis idcirco quaerendis et suppeditandis, quaecumque videantur ad id, quo spectamus, conducibilia, peculiares quasdam curas aequum est a Nobis impendi. Namque ut Orientalibus, quotquot discessere, ad unicam Ecclesiam reditus muniatur, videtis, Venerabiles Fratres, opus esse in primis parari ex eis ipsis idoneam sacrorum ministrorum copiam, qui doctrina et pietate abundantes ceteris optatae unitatis consilia suadeant; catholicae insuper sapientiae vitaeque institutionem quam maxime evulgandam esse, atque ita impertiendam, ut proprio nationis ingenio accom­modatius conveniat. Quare providendum, ut sacrae educendae juventuti, ubicumque expediat, pateant instructae congruenter domus; ut plura numero praesto sint gymnasia, alia alibi pro locorum frequentia; ut sua cujusque ritus cum dignitate exercendi praebeatur facultas; ut optimis edendis scriptis manare ad omnes germana religionis notitia possit. Ista et similia efficere quantae sit impensae futurum, vosmet facile intelligitis; simul intelligitis, tam multis rebus et magnis non posse Orientales Ecclesias omnino per se ipsas occurrere, nec posse tamen a Nobis, his rerum angustiis, quam vellemus, opem conferri. —- Restat, ut apta subsidia praecipue opportuneque ex eo petantur, quod modo laudavimus, Instituto; cujus quidem pro­positum cum illo plane cohaeret, quod Ipsi nunc animo destinamus. At simul vero, ne apostolicae Missiones, derivatis partim in alienum usum, quibus aluntur, praesidiis, quidquam accepturae sint detrimenti, magnopere instandum est, ut eo largius catho­licorum in ipsum influat liberalitas. —- Similem autem cautionem rectum est adhi­beri, quod attinet ad affine et perutile Institutum a Scholis Orientis, alias auctum commendatione Nostra; praesertim quum, moderatoribus ejus aperte pollicitis, para­tum similiter sit, de stipe a se cogenda, Nobis, quantum copiosius licuerit, in idem subministrare. Id est igitur, Venerabiles Fratres, in quo vestra singulariter officia exposci­mus ; neque dubitamus, quin vos, qui Nobiscum religionis et Ecclesiae causam sustinere et provehere modis omnibus assidue studetis, egregiam Nobis sitis operam navaturi. Efficite sedulo, ut in fidelibus curae vestrae commissis ipsa a Propagatione Fidei Consociatio, quanta maxima possit, capiat incrementa. Pro certo enim habe­mus fore, ut multo plures dent ei libenter nomen et largam pro facultate conferant stipem, si per vos plane perspexerint, quae sit ejusdem praestantia, et quam dives spiritualium bonorum copia, quantaque inde rei Christianae emolumenta sint in praesens optimo jure speranda. Id certe homines catholicos debet movere penitus, quum noverint nihil se posse Nobis facere tam gratum, neque sibi Ecclesiaeque tam salutare, quam sic votis obsecundare Nostris, uti tribuere studiose certent, unde ea, quae Orientalium bono Ecclesiarum constituimus, re ipsa convenienter feliciter- que praestemus. At Deus, cujus unice agitur gloria in christiani nominis amplifica­tione et in sancta ejusdem fidei ac regiminis conjunctione, Nostris benignissimus adspiret desideriis, faveat coeptis: ejus autem lectissimorum munerum auspicem,

Next

/
Thumbnails
Contents