A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

72 ctoritatem esse a Deo, continuo ratio perspicit, legitimum esse in aliis jus imperandi, con­sentaneum in aliis officium parendi, neque id dignitati contrarium, quia Deo verius, quam homini paretur; a Deo autem judicium durissimum iis, qui praesunt, denuntiatum est, nisi personam ejus recte justeque gesserint. Libertas vero singulorum nemini potest esse suspecta et invisa, quia nocens nemini, in iis, quae vera sunt, quae recta, quae cum publica tranquillitate conjuncta, versabitur. — Denique si illud spectetur, quid possit po­pulorum ac principum parens et conciliatrix Ecclesia, ad utrosque juvandos auctoritate consiiioque suo nata, tum maxime apparebit, quantum salutis communis intersit, ut gentes universae inducant animum, idem de fide christiana sentire, idem profiteri. Ista quidem cogitantes ac toto animo concupiscentes, longe intuemur, qualis esset rerum ordo in terris futurus, nec quidquam novimus consequentium bonorum contempla­tione jucundius. Fingi vix animo potest, quantus ubique gentium repente foret ad omnem excellentiam prosperitatemque cursus, constituta tranquillitate et otio, incitatis ad incre­menta litteris, conditis insuper auctisque christiano more, secundum praescripta Nostra, agricolarum, opificum, industriorum consociationibus, quarum ope et vorax reprimatur usura, et utilium laborum campus dilatetur. Quorum vis beneficiorum, humanarum atque excultarum gentium nequaquam circumscripta finibus, longe lateque, velut abundantissimus amnis, deflueret. Illud enim est cousiderandum, quod initio diximus, gentes multitudine infinitas plura jam saecula et aetates praestolari, a quo lumen veritatis humanitatisque accipiant. Certe, quod pertinet ad sempiternam populorum salutem, aeternae mentis consilia longissime sunt ab hominum intelligentia remota; nihilominus si per varias terrarum plagas tam est adhuc infelix su- perstitio diffusa, id non minima ex parte vitio dandum subortis de religione dissidiis. Nam, quantum valet mortalis ratio ex rerum eventis existimare, hoc plane videtur Europae munus assignatum a Deo, ut christianam gentium humanitatem ad omnes terras sensim perferat. Cujus tanti operis initia progressusque, superiorum aetatum parta laboribus, ad laeta incrementa properabant, cum repente discordia saeculo XVI. deflagravit. Discerpto disputationibus dissidiisque nomine christiano, extenuatis Europae per contentiones et bella viribus, funestam temporum vim sacrae expeditiones sensere. Insidentibus discordiae causis, quid mirum, si tam magna pars mortalium moribus inhumanis et vesanis ritibus implicita tenetur? Omnes igitur pari studio demus operam, ut concordia vetus, communis boni causa, restituatur. Ejusmodi reconciliandae concordiae, pariterque beneficiis christianae sapientiae late propagandis, opportuna maxime fluunt tempora, propterea quod humanae fraternitatis sensa nunquam altius in animos pervasere, neque ulla aetate visus homo sui similes, noscendi opitulandique causa, studiosius anquirere. Immensos terrarum marisque tractus celeritate incredibili currus et navigia transvehuntur ; quae sane egregios usus afferunt, non ad commercia tantummodo curiositatemque ingeniosorum, sed etiam ad verbum Dei ab ortu solis ad occasum late disseminandum. Non sumus nescii, quam diuturni laboriosique negotii sit rerum ordo, quem restitutum optamus; nec fortasse deerunt, qui Nos arbitrentur nimiae indulgere spei, at­que optanda magis, quam expectanda quaerere. Sed Nos quidem spem omnem ac plane fiduciam collocamus in humani generis Servatore Jesu Christo, probe memores, quae olim et quanta per stultitiam Crucis et praedicationis ejus patrata sint, hujus mundi obstupe-

Next

/
Thumbnails
Contents