A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

73 scente et confusa sapientia. — Principes vero et rectores civitatum nominatim rogamus, velint pro civili prudentia sua et fideli populorum cura consilia Nostra ex veritate aesti­mare, velint auctoritate et gratia fovere. Quaesitorum fructuum si vel pars provenerit, non id minimi fuerit beneficii loco in tanta rerum omnium inclinatione, quando impatientia praesentium temporum cum formidine jungitur futuroriim. Extrema saeculi superioris fessam cladibus trepidamque perturbationibus Europam reliquere. Iiaec, quae ad exitum properat, aetas quidni, versa vice, humano generi here­ditate transmittat auspicia concordiae cum spe maximorum bonorum, quae unitate fidei Christianae continentur ? Adsit optatis votisque Nostris dives in misericordia Deus, cujus in potestate tem­pora sunt et momenta, benignissimeque implere maturet divinum illud Jesu Christi pro­missum, fiet unum ovile et unus pastor A) Datum Romae apud S. Petrum die 20-a Junii anno 1894. Pontificatus Nostri decimoseptimo. Leo PP. XIII. Jaurini, die 9-a Julii 1894. Pro grata profecto notitia significo Yen. Clero meo, Dioecesim nostram a die 1-a curr. mensis Julii Jaurini propriam typographiam bene instructam possidere, adquisitam quippe ope emtionis per Cassam Fundi Dioecesani. Quanti hoc momenti sit praesertim his temporibus rei Religionis et Catholicorum juribus adeo infensis, pluribus exponere superfluum esse censeo. Id solum tam Sacerdotibus quam fidelibus meis impense commen­datum esse cupio, ab iisque jure merito expectandum puto, ut sive in officiosis, sive in privatis negotiis, indigentiis et publicationibus suis opera et arte hujus nostrae typogra- phiae Dioecesanae (Győregyházmegye könyvnyomdája, Győr, Teleky-utcza 25. szám) uti velint, utpote quae non ad lucrativam speculationem, sed ad commodius et securius inser­viendum nostris indigentiis est adquisita ; quamquam de caetero pro certo haberi possit, summam capitalem a Fundo Dioecesano in hunc finem conversam ad minimum eosdem census laturam, quos in chartis publicis, sive in Cassa parsimoniali elocata ferret. Non possum hac occasione silentio premere de felici successu hujus rei tanti ponderis optime meruisse D. Paulum Gladich, Spiritualem Seminarii Minoris, quippe qui negotium adquirendae typographiae istius proprio marte initiavit, illudque sagaciter praeparavit, imo, quod principale est, ad tegendas per consortium eatenus — ut initio intendebatur — coadunandum expensas e suo penu summam valde notabilem offerre paratus erat. Idem D. Paulus Gladich est, me libenter assentiente, a Ven. Capitulo Cathe- drali Director typographiae Dioecesanae electus, cui in gerendo isthoc munere assistit specialis commissio ad hoc instituta. Faxit Deus, ut coeptum prospero cursu procedat. Jaurini, die 9-a Julii 1894. Nr. 1258. Typographia Dioecesana. Pro beneficio parochiali Császárensi, quod per recessum parochi D. Josephi Kertész ad Collegium S. Ladislai assurati die 1-a Octobris a. c. de jure et facto vacans reddetur, hisce publicum concursum usque diem 15-am proximi mensis Augusti duraturum Nr. 1259. Concursus pro beneficio parochiali in Császár. *) Joann. X. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents