A Győri Püspökség Körlevelei, 1894
Tartalomjegyzék
69 studiosi, certam salutis viam in Ecclesia catholica quaesivere, cum plane intelligerent, nequaquam se posse cum Jesu Christo tamquam capite esse conjunctos, cujus non adhaerescerent corpori, quod est Ecclesia; nec sinceram Christi fidem adipisci, cujus magisterium legitimum, Petro et successoribus traditum, repudiarent. Ii videlicet in Ecclesia Romana expressam verae Ecclesiae speciem atque imaginem dispexere, inditis ab auctore Deo notis plane conspicuam; ideoque in ipsis numerantur multi, acri judicio subtilique ad antiquitatem excutiendam ingenio, qui Ecclesiae Romanae ab Apostolis continuationem, dogmatum integritatem, disciplinae constantiam scriptis egregiis illustrarint. Igitur horum virorum proposito exemplo, compellat vos plus animus, quam oratio, fratres nostri, qui iria jam saecula nobiscum de fide christiana dissidetis, itemque vos, quotcumque deinceps quavis de causa seorsum a nobis abiistis. Occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei}) Ad hanc unitatem, quae nullo tempore Ecclesiae catholicae defuit, nec potest ulla ratione deesse, sinite, ut vos invitemus, dextramque peramanter porrigamus. Yos Ecclesia, communis parens, jamdiu revocat ad se, vos catholici universi fraterno desiderio expectant, ut sancte nobiscum colatis Deum, unius Evangelii, unius fidei, unius spei professione in caritate perfecta conjuncti. Ad plenum optatissimae unitatis concentum reliquum est, ut ad eos, quotquot toto orbe sunt, transgrediatur oratio, quorum in salute diu evigilant curae cogitationesque Nostrae: catholicos intelligimus, quos romanae professio fidei uti obedientes facit Aposto- licae Sedi, ita tenet cum Jesu Christo conjunctos. Non ii quidem ad veram sanctamque unitatem cohortandi, quippe cujus jam sunt, divina bonitate, compotes; monendi tamen, ne ingravantibus undique periculis summum Dei beneficium socordia atque ignavia cor- rumpant. — Hujus rei gratia, quae Nosmetipsi gentibus catholicis vel universis vel singulis alias documenta dedimus, ex iis cogitandi agendique normam opportune sumaot; illudque imprimis velut summam sibi legem statuant, magisterio auctoritati que Ecclesiae non anguste, non diffidenter, sed toto animo et perlibente voluntate omnibus in rebus esse parendum. — Qua in re animum advertant, illud quam valde sit unitati Christianae perniciosum, quod germanam formam uotionemque Ecclesiae varius opinionum error passim obscuravit, delevit. Ea quippe, Dei conditoris voluntate ac jussu, societas est genere suo perfecta; cujus officium ac munus est imbuere praeceptis institutisque evangelicis genus humanum, tuendaque integritate morum et Christianarum exercitatione virtutum, ad eam, quae unicuique hominum proposita in caelis est, felicitatem adducere. Quoniamque societas est, uti diximus, perfecta : idcirco vim habet virtutemque vitae, non extrinsecus haustam, sed consilio divino et suapte natura insitam; eademque de causa nativam habet legum ferendarum potestatem, in iisque ferendis rectum est eam subesse nemini; itemque aliis in rebus, quae sint juris sui, oportet esse liberam. Quae tamen libertas non est ejusmodi, ut ullum det aemulationi invidiaeqe locum; non enim potentiam consectatur Ecclesia, neque ulla cupiditate sua impellitur, sed hoc vult, hoc expetit unice : tueri in hominibus officia virtutum, et hac ratione, hac via, sempiternae eorum saluti consulere. Ideoque facilitatem indulgentiamque maternam adhibere solet; imo etiam non raro contingit, ut plura temporibus civitatum tribuens, uti jure suo abstineat, quod sane pacta ipsa abunde testantur cum imperiis saepe *) Eph. IV. 13.