A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

70 conventa. — Nihil magis ab ea alienum, quam rapere ad se quicquam de jure imperii; sed vicissim vereatur imperium, necesse est, jura Ecclesiae, caveatque, ne ullam ex iis partem ad se traducat. — Nunc vero, si res et facta spectentur, cujusmodi est temporum cursus? Ecclesiam videlicet suspectam habere, fastidire, odisse, invidiose criminari nimis multi consuevere; quodque multo gravius, id agunt omni ope et contentione, ut ditioni gu­bernatorum civitatis faciant servientem. Hinc sua ipsi et erepta bona, et deducta in angu­stum libertas; hinc alumnorum sacri ordinis circumjecta difficultatibus institutio; perlatae in Clerum singulari severitate leges; dissolutae, prohibitae, optima christiani nominis prae­sidia, religiosorum sodalitates; brevi, regalistarurn praecepta atque acta acerbius renovata. Hoc quidem est vim afferre sanctissimis Ecclesiae juribus, quod maxima gignit civitatibus mala, propterea quod cum divinis consiliis aperte pugnat. Princeps enim atque opifex mundi Deus, qui hominum congregationi et civilem et sacram potestatem providentissime prae­posuit, distinctas quidem permanere eas voluit, at vero sejunctas esse et confligere vetuit. Quin immo cum Dei ipsius voluntas, tum commune societatis humanae bonum omnino postulat, ut potestas civilis in regendo gubernandoque cum ecclesiastica conveniat. Hinc sua et propria sunt imperio jura atque officia, sua item Ecclesiae; sed alterum cum altera concordiae vinculo colligatum esse necesse est. — Ita sane futurum, ut Ecclesiae impe­riique necessitudines mutuae ab illa sese expediant perturbatione, quae nunc est, non. uno nomine improvida, bonisque omnibus permolesta; pariterque impetrabitur, ut non permixtis, neque dissociatis utriusque rationibus, reddant cives quae sunt Caesaris, Caesarir quae sunt Dei, Deo. Simili modo magnum unitati discrimen ab ea hominum secta impendet, quae Massonica nominatur, cujus funesta vis nationes praesertim catholicas jamdiu premit. Turbulentorum temporum nacta favorem, viribusque et opibus et successu insolescens, domi­natum suum firmius constabilire, latiusque progagare summa ope contendit. Jamque ex latebra et insidiis in lucem erupit civitatum, atque in hac Urbe ipsa, catholici nominis principe, quasi Dei numen lacessitura consedit. Quod vero calamitosissimum est, ubicunque vestigium posuit, ibi in omnes sese ordines, in omniaque instituta reipublicae infert, si tandem summam, arbitriumqe obtineat. Calamitosissimum id quidem ; ejus enim manifesta est quum opinionum pravitas, tum consiliorum nequitia. Per speciem vin­dicandi juris humani, civilisque societatis instaurandae, Christianum nomen hostiliter petit; traditam a Deo doctrinam repudiat; officia pietatis, divina Sacramenta, tales res- augustiores, tamquam superstitiosa vituperat; de matrimonio, de familia, de adolescentium institutione, de privata omni et publica disciplina, christianam formam detrahere nititur, omnemque humanae et divinae potestatis reverentiam ex animo evellere populorum. Prae­cipit vero colendam homini esse naturam, atque hujus unius principiis aestimari ac dirigi veritatem, honestatem, justitiam oportere. Quo pacto, uti perspicuum est, compellitur homo ad mores fere vitaeque consuetudinem ethnicorum, eamque multiplicatis illecebris vitiosiorem. — Hac de re, quamquam alias a Nobis gravissimeque est dictum, Apostolica tamen vigilantia adducimur, in idem ut insistamus, etiam atque etiam monentes, in tam praesenti periculo nullas esse cautiones tantas, quin suscipiendae sint majores. Clemens prohibeat Deus nefaria consilia; sentiat tamen atque intelligat populus christianus, indi­gnissimum sectae jugum excutiendum aliquando esse; excutiantque enixius, qui durius pre-

Next

/
Thumbnails
Contents