A Győri Püspökség Körlevelei, 1894
Tartalomjegyzék
67 more, ex ritibus, quibus orientales utuntur, testimonia atque argumenta promamus. Praecipuum dissidii caput, de romani Pontificis primatu. Verum respiciant ad initia, videant quid majores senserint sui, quid proxima originibus aetas tradiderit. Inde enim- vero illud Christi divinum testimonium, Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, luculenter extat de Romanis Pontificibus comprobatum. Atque in Pontificum numero lectos ex Oriente ipso non paucos prisca vidit aetas, imprimisque Anacle- tum, Evaristum, Anicetum, Eleutherium, Zosimum, Agathonem ; quorum plerisque contigit, ut universae Christianae reipublicae administrationem sapienter sancteque gestam, profuso etiam sanguine consecrarent. — Plane liquet, quo tempore, qua causa, quibus auctoribus infelix excitata discordia. Ante illud tempus, quo tempore homo separavit, quod Deus conjunxerat, sanctum erat apud omnes christiani orbis gentes Sedis Apostolieae nomen, romanoque Pontifici, ut beati Petri successori legitimo, ob eamque rem Jesu Christi in terris vicario, Oriens pariter atque Occidens consentientibus sententiis sine ulla dubitatione parebant. — Hanc ob causam, si respiciatur ad initia dissidii, Photius ipse oratores de rebus suis Romam destinandos curavit; Nicolaus vero I. Pontifex maximus Con- stantinopolim legatos suos, uullo contradicente, ab Urbe misit, ut Ignatii Patriarchae causam diligenter investigarent, et Sedi Apostolieae plenis ac veracibus referrent indiciis, ita ut tota rei gestae historia primatum romanae Sedis, quacum dissensus tum erumpebat, aperte confirmet. — Denique in Conciliis magnis tum Lugdunensi II., tum Florentino, supremam Romanorum Pontificum potestatem nemo ignorat, facili consensione et una omnes voce, latinos graecosque ut dogma sanxisse. Ista quidem ob hanc rem consulto revocavimus, quia ad reconciliandam pacem velut invitamenta sunt, eo vel magis, quod hoc tempore perspicere in orientalibus videmur multo mitiorem erga catholicos animum, imo propensionem quandam benevolentis voluntatis. Id nominatim non multo ante apparuit, cum scilicet nostris, pietatis causa in Orientem advectis, eg. regia humanitatis amicitiaeque praestita officia vidimus. — Itaque os Nostrum patet ad vos, quotquot estis, graeco aliove orientali ritu, Ecclesiae catholicae discordes. Magnopere velimus, reputet unusquisque apud se illam Bessarionis ad patres vestros plenam amoris gravitatisque orationem : Quae nobis relinquetur apud Deum responsio, quare a fratribus divisi fuerimus, quos ut uniret et ad unum ovile redigeret, ipse descendit de caelo, incarnatus et crucifixus est ? quae nostra defensio erit apud posteros nostros ? non patiamur haec, Patres optimi! non habeamus hanc sententiam, noti ita male nobis consulamus et nostris. — Quae sint postulata Nostra, probe per se ipsa et coram Deo perpendite. Nulla quidem humana re, sed caritate divina, communisque salutis studio permoti, reconciliationem conjunctionemque cum Ecclesia romana suademus, conjunctionem intelligimus plenam ac perfectam ; talis enim esse nullo modo potest ea, qnae nihil amplius inducat, quam certam aliquam dogmatum credendorum concordiam fraternaeque caritatis commutationem. Vera conjunctio inter christianos est, quam auctor Ecclesiae Jesus Christus instituit voluitque, in fidei et regiminis unitate consistens. Neque est cur dubitetis, quidquam propterea vel Nos vel successores Nostros de jure vestro, de patriarchalibus privilegiis, de rituali cujus- que Ecclesiae consuetudine detracturos. Quippe hoc etiam fuit, idemque est perpetuo futurum in consilio disciplinaque Apostolieae Sedis positum, propriis cujusque populi originibus moribusque ex aequo et bono non parce tribuere. — At vero redintegrata