A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

14 bus, priusquam aliis eos proferant, semetipsos requirant, ne insequentes aliorum facta se deserant.«1) Sed hoc jam, ab exemplo et documento Christi, qui coepit facere et docere, vox apostolica late praemonuerat, non unum allocuta Timotheum, sed omnem clericorum ordinem, eo mandato: Attende tibi et doctrinae, insta in illis; hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos. qui te audiunt.2) Salutis profecto perfectionisque et propriae et alienae eximia in sacris Litteris praesto sunt adjumenta, copiosius in Psalmis celebrata; iis tamen, qui ad divina eloqua non solum mentem afferant docilem atque attentam, sed integrae quoque piaeque habitum voluntatis. Neque enim eorum ratio librorum similis atque communium putanda est; sed quoniam sunt ab ipso Spiritu Sancto dictati, resque gravissimas continent multisque partibus re­conditas et difficiliores, ad illas propterea intelligendas exponendasque semper ejus­dem Spiritus »indigemus adventu,«3) hoc est lumine et gratia ejus, quae sane, ut divini Psaltae frequenter instat auctoritas, humili sunt precatione imploranda, sancti­monia vitae custodienda. Praeclare igitur ex his providentia excellit Ecclesiae, quae, ne coelestis ille sacrorum Librorum thesaurus, quem Spiritus Sanctus summa liberalitate hominibus tra­didit, neglectus jaceret,«*) optimis semper et institutis et legibus cavit. Ipsa enim constituit, non solum magnam eorum partem ab omnibus suis ministris in quotidiano sacrae psalmodiae officio legendam esse et mente pia considerandam, sed eorumdem expositionem et interpretationem in ecclesiis cathedralibus, in monasteriis, in con­ventibus aliorum regularium, in quibus studia commode vigere possint, per idoneos viros esse tradendam; diebus autem saltem dominicis et festis solemnibus fideles salutaribus Evangelii verbis pasci, restricte jussit.0) Item prudentiae debetur dili­gentiaeque Ecclesiae cultus ille Scripturae sacrae per aetatem omnem vividus et plurimae ferax utilitatis. — In quo, etiam ad firmanda documenta hortationesque Nostras, juvat commemorare, quemadmodum a religionis christianae initiis, quotquot sanctitate vitae retumque divinarum scientia floruerunt, ii sacris in Litteris multi semper assiduique fuerint. Proximos Apostolorum discipulos, in quibus Clementem Romanum, Ignatium Antiochenum, Polycarpum, tum Apologetas, uominatim Justinum et Irenaeum, videmus epistolis et libris suis, sive ad tutelam sive ad commendatio nem pertinerent catholicorum dogmatum, e divinis maxime Litteris fidem, robur, gratiam omnem pietatis arcessere. Scholis autem catecheticis ac theologicis in multis sedibus episcoporum exortis Alexandrina et Antiochena celeberrimis, quae in eis habebatur institutio, non alia prope re, nisi lectione, explicatione, defensione divini verbi scripti continebatur. Inde plerique prodierunt Patres et scriptores, quorum operosis studiis egregiisque libris consecuta tria circiter saecula ita abundarunt, ut aetas biblicae exegeseos aurea jure ea sit appellata. — Inter orientales principem locum tenet Origenes, celeritate ingenii et laborum constantia admirabilis, cujus ex plurimis scriptis et immenso Hexaplorum opere deinceps fere omnes hauserunt. Adnumerandi plures, qui hujus disciplinae fines amplificarunt: ita, inter excellentio­res tulit Alexandria Clementem, Cyrillum; Palaestina Eusebium, Cyrillum alterum; l) S. Greg. M., Regül. pást. III, 24 (al. 48). - '■*) I. Tim. IV. 16. — s) S. Hier, in Mich. 1. 10. — 4) Cone. Trid. sess. v. decret de reform. 1. — 6) Ibib. 1-2.

Next

/
Thumbnails
Contents