A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

Cappadocia Basilium Magnum, utrumque Gregorium, Nazianzenum et Nyssenum; Antiochia Joannem illum Chrysostomum, in quo hujus peritia doctrinae cum summa eloquentia certavit Neque id praeclare minus apud occidentales. In multis, qui se admodum probavere, clara Tertulliani et Cypriani nomina, Hilarii et Ambrosii, Leonis et Gregorii Magnorum; clarissima Augustini et Hieronymi: quorum alter m re acutus extitit in perspicienda divini verbi sententia, uberrimusque in ea dedu­cenda ad auxilia catholicae veritatis, alter a singulari Bibliorum scientia magnisque ad eo um usum laboribus, nomine Doctoris maximi praeconio Ecclesiae est hone­status. — Ex eo tempore ad undecimum usque saeculum, quamquam hujusmodi contentio studiorum non pari atque antea ardore ac fructu viguit, viguit tamen, opera praesertim hominum sacri ordinis. Curaverunt enim, aut quae veteres in hac re fructuosiora reliquissent, deligere, eaque apte digesta de suisque aucta pervul­gare, ut ab Isidoro Hispalensi, Beda, Alcuino factum est in primis; aut sacros codices illustrare glossis, ut Valafridus Strabo et Anselmus Laudunensis, aut eo- rumdem integritati novis curis consulere, ut Petrus Damianus et Lanfrancus fecerunt. — Saeculo autem duodecimo allegoricam Scripturae enarrationem bona cum laude plerique tractarunt; in eo genere S. Bernardus ceteris facile antecessit, cujus etiam sermones nihil prope nisi divinas Litteras sapiunt. — Sed nova et laetiora incre­menta ex disciplina accessere Scholasticorum. Qui, etsi in germanam versionis latinae lectionem studuerunt inquirere, confectaque ab ipsis Correctoria biblica id plane te­stantur, plus tamen studii industriaeque in interpretatione et explanatione colloca­verunt. Composite enim dilucideque, nihil ut melius antea, sacrorum verborum sensus varii distincti; cujusque pondus in re theologica perpensum; definitae librorum partes, argumenta partium; investigata scriptorum proposita; explicata sententiarum inter ipsas necessitudo et connexio; quibus ex rebus nemo unus non videt, quan­tum sit luminis obscurioribus locis admotum. Ipsorum praeterea de Scripturis lectam doctrinae copiam admodum produnt, tum de theologia libri, tum in easdem com­mentaria; quo etiam nomine Thomas Aquinas inter eos habuit palmam. — Postquam vero Clemens V. decessor Noster Athenaeum in Urbe et celeberrimas quasque stu­diorum Universitates litterarum orientalium magisteriis auxit, exquisitius homines nostri in nativo Bibliorum codice et in exemplari latino elaborare coeperunt. Revecta deinde ad nos eruditione Graecorum, multoque magis arte nova libraria feliciter inventa, cultus Scripturae sanctae latissime accrevit. Mirandum est enim, quam brevi aetatis spatio multiplicata praelo sacra exemplaria, vulyatu praecipue, catholicum orbem quasi compleverint; adeo per id ipsum tempus, contra quam Ecclesiae hostes calumniantur, in honore et amore erant divina volumina. — Neque praetereundum est, quantus doctorum virorum numerus, maxime ex religiosis fami­liis, a Vienensi Concilio ad Tridentinum, in rei biblicae bonum provenerit; qui et novis usi subsidiis et variae eruditionis ingeniique sui segetem conferentes, non modo auxerunt congestas majorum opes, sed quasi munierunt viam ad praestantiam subsecuti saeculi, quod ab eodem Tridentino effluxit, quum nobilissima Patrum aetas propemodum rediisse visa est. Nec enim quisquam ignorat, Nobisque est memoratu jucundum, decessores Nostros, a Pio IV. ad Clementem VIII., auctores fuisse, ut insignes illae editiones adornarentur versionum veterum, Vulgatae et Alexandrinae;

Next

/
Thumbnails
Contents