A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

13 Hieronymus, «ignorationem Scripturarum esse ignorationem Christi;»1) ab illis nimirum extat, veluti viva et spirans, imago ejus, ex qua levatio malorum, cohortatio virtutum, amoris divini invitatio mirifice prorsus diffunditur. Ad Ecclesiam vero quod attinet institutio, natura, munera, charismata ejus tam crebra ibidem mentione occurrunt, tam multa pro ea tamque firma promta sunt argumenta, idem ut Hieronymus ve­rissime edixerit: «Qui sacrarum Scripturarum testimoniis roboratus est, is est pro­pugnaculum Ecclesiae.»2) Quod si de vitae morumque conformatione et disciplina quaeratur, larga indidem et optima subsidiae habituri sunt viri apostoliéi: plena sanctitatis praescripta, suavitate et vi condita hortamenta, exempla in omni virtutum genere insignia; gravissima accedit, ipsius Dei nomine et verbis, praemiorum in aeternitatem promissio, denunciatio poenarum. Atque haec propria et singularis Scripturarum virtus, a divino afflatu Spiritus Sancti profecta, ea est, quae oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam praebet dicendi libertatem, nervosam victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille, non loquitur in sermone tantum, sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa.a) Quamobrem ii dicendi sunt praepostere improvideque facere, qui ita conciones de religione habent et praecepta divina ennuntiant, nihil ut fere afferant, nisi humanae scientiae et prudentiae verba, suis magis argumentis, quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quantumvis nitentem luminibus, languescere et frigere necesse est, utpote quae igne careat ser­monis Dei/) eamdemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute: Vivus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus.5) Quamquam, hoc etiam prudentioribus assen- tiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam: id quod Augustinus pervidit diserteque arguit/) atque res ipsa confirmat praestantissimorum in oratoribus sacris, qui nomen suum assiduae Bibliorum consuetudini piaeque meditationi se praecipue debere, grati Deo affirmarunt. Quae omnia Ss. Patres cognitione et usu quum exploratissima haberent nunquam cessarunt in divinis Litteris earumque fructibus collaudandis. Eas enim vero crebris locis appellant vel thesaurum locupletissimum doctrinarum caelestium,7) vel perennes fontes salutis,8) vel ita proponunt, quasi prata fertilia et amoenissimos hortos, in quibus grex dominicus admirabbili modo reficiatur et delectetur.8) Apte cadunt illa S. Hieronymi ad Nepotianum clericum: »Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur; disce, quod doceas .... sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit« ;10) convenitque sententia S. Gregorii Magni, quo nemo sapientius pastorum Ecclesiae descripsit munera: »Ne­cesse est, inquit, ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant.«11) — Hic tamen libet Augustinum admonentem inducere, »Verbi Dei inanem esse forinsecus praedicatorem, qui non sit intus auditor,«12) eum- que ipsum Gregorium sacris concionatoribus praecipientem, »ut in divinis sermoni- * *) ‘) In Is. Prol. — 2) In Is. LIV, i2. — 8) I. Thess. I, 5. — 4) Jerem. XXIII, 29. — 5) Hebr, IV, 12. — *) De doctr. ehr. IV, 6, 7. — 7) S. Chrys. in Gen hom. 21, 2 ; hom. 60, 3 ; Ö. Aug. de disciql. chr. 2. — s) S. Athau. ep. fest. 39. -- 9) S. Aug. serm. 26, 24 ; S. Ambr. in Ps. CXVI1I, serm. 19. 2. — lu) S. Hier, de vit. cleric. ad Nepot — 11) S. Greg. M. Regül. pást. Ii, n (al. 22); Moral. XVIII, 26 (al. ia).— VJ) S. Aug. Serm. 179, x.

Next

/
Thumbnails
Contents